A Győri Püspökség Körlevelei, 1934

Tartalomjegyzék

20 pro viribus reparaverit, imposita insuper gravi et diuturna paenitentia. VIII. Si de casu agatur, etiamsi occulto, de quo in can. 2342, prohibeant, sub paena reincidentiae, quominus paenitens in posterum ad illam religiosam domum eiusque ecclesiam accedat. Firmis quidem manentibus paenis, de quibus sub n. 2 eiusdem canonis agitur. IX. Religiosos, apostatas a religione, ab excommunicatione can. 2385 lata ne ab­solvant, quamdiu extra Ordinem perman­serint; attamen, si ii firmum habeant pro­positum ad religionem suam redeundi, congruo iisdem praefinito ad id exsequen­dum tempore, in foro interno absolvant, ea condicione ut in censuram recidant si intra praefinitum tempus ad religionem non redierint. At ii moneantur, se, quam­diu extra suae religionis domum commo­rentur, ab actibus legitimis ecclesiasticis excludi, privilegiis omnibus suae religionis privari, Ordinario loci commorationis su- biici, atque obnoxios esse, etiam post­quam redierint, aliis paenis in can. 2385 statutis. Religiosus autem fugitivus, etiamsi ex Constitutionibus suae religionis in excommunicationem inciderit, absolvi, rite dispositus, in foro interno poterit, impo­sita obligatione ad religionem quam pri­mum redeundi, eadem ratione eademque sub reincidentiae paena, ac pro apostatis a religione cautum est: praeterea, si sit in sacris, ea lege, ut suspensionem ob­servet can. 2386 statutam. X. Cum de votorum commutatione agitur, id latiore quadam ratione accipia­tur, ita quidem ut confessarii, pro sua ipsorum prudentia, in opera etiam mino­ris meriti vota commutare possint. XI. A lectione librorum prohibitorum, eorum praesertim qui in can. 2318 § 1 sub excommunicationis paena vetantur, ne quemquam absolvant, nisi is libros, quos penes se retinet, Ordinario aut con­fessario ipsi aut alii, qui facultatem eos­dem retinendi habeat, ante absolutionem tradiderit; sin minus, se eos, cum primum potuerit, destructurum aut traditurum, serio promiserit. XII. Ad facultatem quod attinet sacras visitationes commutandi vel dispensandi, haec animadvertenda sunt: 1° Cum aliquis dispensationem obtinue­rit unam vel alteram ecclesiam aut orato­rium invisendi, nulla facta obligatione aliam ecclesiam vel oratorium per com­mutationem visitandi, noverit idem sacras visitationes duodecim semper habendas esse, quae proinde in reliquis ecclesiis vel oratoriis fieri debent. Dispensatio enim alicuius ecclesiae visitandae idem non est ac sacrarum visitationum numeri immi­nutio. 2° Si quis vero, praeter dispensationem alicuius ecclesiae visitandae, sacrarum etiam visitationum numeri imminutionem petat, confessarii tot preces eidem reci­tandas praescribant, quot visitationes dis­pensatae fuere; quae quidem preces haud absimiles illis esse debent quae in sacris visitationibus adhibentur. 3° Si quis interdum, animo sacras visi­tationes rite peragendi, ad ecclesiae fores pervenerit, aditu ad eam iam clauso vel quavis de causa impedito, tum satis erit ad easdem fores praescriptas preces reci­tare. At visitatio pia ac devota sit oper­tet, idest facta animo Deum colendi; quem quidem animum ipsa exterior reve­rentia aliquo modo patefaciat. 4° Vocales preces, quae praescribuntur, alternis etiam vocibus recitari possunt. Mutis vero can. 936 consulitur. XIII. Cum quatuor ecclesiarum visitatio non sit opus per se praeceptum, sed tan­tummodo iis impositum qui libere velint Iubilaei veniae participes fieri, id visitatio­nis onus, quotiescumque a confessariis privilegiatis debet, ex rationabili causa,

Next

/
Thumbnails
Contents