A Győri Püspökség Körlevelei, 1934
Tartalomjegyzék
21 Nr. 980. Dies Euchari- sticus indulgentiis . ditatur, j I ( ( < 1 1 totum vel ex parte paenitentibus remitti, ne commutetur in alia opera, quae ad peragenda paenitens sit alio obligationis proprie dictae titulo adstrictus. XIV. Confessio et Communio ad lucrandam piacularis anni veniam imperatae nihil refert utrum visitationibus quatuor ecclesiarum antecedant, an interponantur vel succedant; unum refert et necesse est, ut postremum ex praescriptis opus, quod etiam Communio esse potesl, in statu gratiae, ad can. 925 § 1, compleatur. Si quis igitur post confessionem peractam, ultimo nondum completo opere, in letale rursus inciderit, iteret confessionem oportet, si sacram Synaxim debet adhuc suscipere; secus, satis erit, ut, actu contritionis perfectae elicito, cum Deo reconcilietur. Haec Monita ad praesentis disciplinae condicionem accommodata, Ssmus D. N. Pius divina Providentia Papa XI, in lucem edi iussit, ut constans et tuta omnibus praesto sit interpretatio et facultatum, quae vigebunt, et operum, quae praestanda sunt ad veniam Iubilaei consequendam, per proximam piacularis anni ad totum catholicum orbem prorogationem. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Pae- nitentiariae, die III mensis Aprilis anno MDCCCCXXXIV. L. Card. LAURI, Paenitentiarius Maior. L. f S. I. Teodori, Secretarius. Quo magis magisque apud fideles in Augustissimum Eucharistiae Sacramentum cultus foveretur, SSmus D. N. Pius Pp. XI. pro eximia Sua in hoc Sacramentum pietate statuit Diei Eucharistici celebrationem (vulgo szentségimádás napja) magnis ditare indulgentiis. Itaque, post solemnem commemorationem undevicesimi exeuntis saeculi ab institutione huius Sacramenti, benigne concedere dignatus est, ut qui die ut supra confessi ac sacra Synaxi refecti divinam Eucharistiam, adorationi solemniter expositam, visitaverint, recitando quinque Pater, Ave et Gloria, addita quoque unius Pater, Ave et Gloria ad mentem Summi Pontificis recitatione, consequi valeant Indulgentiam plenariam; qui autem saltem corde contrito eamdem visitationem peregerint, Indulgentiam partialem quindecim annorum toties quoties, expositione durante, lucrari valeant (AAS. 1934., 243.). Ssmus D. N. Pius, divina Providentia PP. X!., benigne excipiens plurium supplicationes, orationi apprime cognitae: En ego, o bone ac dulcissime Jesu... (quae pro iis, qui confessi, sacra Synaxi refecti et ad intentionem Summi Pontificis orantes eam coram imagine Jesu Christi Crucifixi pia mente fuderint, plenaria indulgentia iam est aucta) partialem indulgentiam decem annorum, precati- unculae vero Adoramus Te, Christe... partialem indulgentiam trium annorum adnectere dignatus est, quoties illae devote et saltem corde contrito recitatae fuerint. Item sponte sua decrevit: Quoties fideles saltem corde contrito Credo una cum precatiuncula Adoramus Te, Christe. . . recitaverint, indulgentiam partialem decem annorum, indulgentiam vero plenariam — suetis conditionibus — semel in mense lucrari posse, si eandem recitationem quotidie per integrum mensem peregerint (AAS. 1934., 108—109.). Beatissimus Pater ad tollendas difficul-: tates, quibus non raro obnoxii sunt christifideles: gestandi scilicet in manu' sive Coronam pro acquirenda maiore i indulgentiarum parte, quae recitationi s.' Rosarii sunt adnexae, sive Crucifixum pro lucrandis indulgentiis Viae Crucis, adnexis recitationi viginti Pater, Ave et Nr. 981. Preces indulgentiis ditatae. Nr. 982. Decretum circa recitationem Rosaiii et exercitium Viae Crucis.