A Győri Püspökség Körlevelei, 1934
Tartalomjegyzék
19 mutationes et dispensationes concessae in suo robore permaneant. Confessarii his facultatibus in foro interno etiam extra-sacramentati uti possunt dummodo de peculiaribus facultatibus ne agatur pro quibus forum sacramentale expresse requiratur. Parochi tamen peculiarem facultatem habeant iubilares visitationes dispensandi, contrahendi ac commutandi ad normam Constitutionis „Quod superiore anno" sub n. IX, 10, non modo cum de paenitenti- bus agitur, sed etiam cum de singulis fidelibus singulisque familiis paroeciae suae. II. Facultas absolvendi a peccatis et a censuris ac dispensandi ab irregularitatibus hisce finibus continetur atque circumscribitur, ut per piacularis anni celebrationem semel tantummodo cum eodem paeni- tente exerceri queat, cum scilicet ipsémét iubilarem veniam primum lucretur itemque tum solummodo, cum paenitens ab alio confessario, a die octava Paschatis huius anni, a peccatis et a censuris absolutus iam non fuerit vel ab irregularitate dispensatus (cfr. Const. „Quod superiore anno”, sub n. IX, 13.) Itaque summopere necesse est confessarios, ut munere suo rite fungantur, a quolibet paenitente hisce peccatis, censuris, vel irregularitate irretito exquirere: 1° utrum iam iubilarem veniam, a die octava Paschatis huius anni, lucrifecerit necne; 2° quodsi eam non lucrifecerit, num, anno piaculari vertente, a peccatis vel a censuris reservatis iam absolutus fuerit ; atque id ipsum tum requirat, cum paenitens se sistat aliqua irregularitate irretitus. Etenim si ipse a die octava Paschatis huius anni vel iam iubilarem veniam lucratus fuerit, vel iam fuerit a peccatis aut a censuris absolutus, vel denique ab irregularitate dispensatus, absolutionem et dispensationem eiusmodi iterum obtinere non potest. III. Confessarii praediscant ac memoria teneant indicem peccatorum censurarum, paenarum impedimentorumque omnium, quorum absolutio vel dispensatio in facultatibus sibi concessis non comprehenditur; si qua autem eiusmodi occurrerint, meminuse eos oportet, non aliter posse se paenitenti providere quam iis religiose servatis quae Codex praescribit can. 2254, 2290, 1045 § 3. IV. Non praetermittant suam cuique paenitenti salutarem paenitentiam sacra- mentalem imponere, etiamsi sibi coniicere iure liceat paenitentem plenissimam Jubilaei veniam esse consecuturum. V. Si quis in occultas censuras ob partem quoquo modo laesam inciderit, eum ne ante absolvant, quam parti laesae, etiam scandalum reparando damnumque sarciendo, satisfecerit: aut saltem, si eiusmodi satisfactionem praestare ante non possit, vere graviterque promiserit se, cum primum licuerit, satisfacturum. VI. Confessarii, qui a censuris etiam publicis absolvere possunt, hoc exploratum habeant: Qui aliqua censura fuerint nominatim affecti vel uti tales publice renuntiati, non posse eos tamdiu Iubilaei beneficio frui quamdiu in foro externo non satisfecerint prout de iure. Si tamen contumaciam in foro interno sincere deposuerint et rite dispositos sese ostenderint, posse, remoto scandalo, in foro sacramentali interim absolvi ad finem dumtaxat lucrandi Iubilaeum cum onere quam primum se subiiciendi etiam in foro externo ad tramitem iuris. VII. Ad peccatum quod attinet, per can. 894 reservatum ratione sui, confessarii absolutionem ne impertiant, nisi paenitens falsam denuntiationem formaliter retractaverit, et damna, si qua inde secuta sint,