A Győri Püspökség Körlevelei, 1932
Tartalomjegyzék
6 Quamobrem Exmos Praesules in Domino monemus, ne faciles se praebeant in excipiendis et commendandis precibus nupturientium, qui tales dispensationes impetrare intendunt. In primis enim animadvertenda et cavenda sunt pericula diversaque incommoda, quibus obnoxii reperiuntur oratores tam arcto necessitudinis vinculo detenti, atque saepe notabili inter se aetate dissimiles. Equidem hisce in casibus coniugalis conversatio perraro pacifica atque constanter stabilis perseverat: unde consequitur, familiae compaginem haud firmam permanere, graviaque damna etiam physica in filios ac nepotes redundare, in quos, praeter cetera, uti tradunt viri sapientes atque ipsi egregii physiologicae artis vere periti, hereditaria parentum vitia dimanant tum physica tum moralia, ac ut plurimum etiam in filiis ingravescentia. Meminisse praeterea iuvabit, nimiam adhibere indulgentiam in talibus dispensationibus concedendis — uti iam probe cavit praefatus S. P. Gregorii XVI. Chi- rographus — idem esse ac occasionem praebere, imo fovere, qua debita minuatur observantia et morum castimonia, quae intercedant oportet cum personis tam arcto sanguinis vinculo adstrictis, in familiari conversatione vitaeque intima consuetudine. Nullus igitur est qui non prespi- ciat quantum intersit ne impedimentorum matrimonialium disciplina, quae coniugii dignitatem ac sanctitatem tuetur, crebris eiusmodi dispensationibus labefactetur, cum potius tectam sartamque servare plurimum oporteat ad probos tuendos mores, ad pacem familiarum fovendam, atque ad bonum rei publicae quoque civilis, provehendum. Eas proinde solummodo iustas et congruenter graves habeant causas Exmi Praesules in memoratis dispensationibus efflagitandis, quae ob canonicas praescriptiones, aut ob diuturnum usum iugi- ter a S. Sede servatum, uti legitimae aestimantur, prout sunt v. g. remotio notabilis scandali, compositio gravium quaestionum in successione bonorum, aut resolutio implexarum vel valde miserarum conditionum familiarum. Ideoque ad rem haud sufficere censeant suetas, quae pro ceteris impedimentis etiam maioris gradus adducuntur, causas: nempe angustiam loci, aetatem mulieris superadultam, carentiam dotis et similia, excepto casu quo eaedem, non singillatim sed cumulative sumptae, tam grave pondus efforment, ut dispensationem suadeant, iuxta regulam iuris „singula quae non prosunt, simul collecta iuvant“. In posterum itaque Exmi ac Revmi dioecesium Pastores atque Rectores eos tantummodo excipiant et commendent supplices libellos pro dispensationibus super memorato impedimento impetrandis, qui causis vere canonicis, sensu iam explicato, roborentur, eosdemque ipsi Exmi Episcopi ne graventur litteris ad rem suis manibus confectis commendare, quoties id sine gravi incommodo fieri contingat; quibus pro suis quisque subditis referre debet, una cum ipsorum aetate, canonicas causas in unoquoque casu concurrentes, ceteraque adiuncta, queis spectatis gratiam dispensationis opportunam in casu fore censeat. Id autem probe animadvertant Exmi Episcopi, huius- modi preces semper esse saltem sua manu subscribendas speciali modo commendandas, quotiescumque nempe litteras com- mendatitias suis manibus exarare non valeant. Romae, ex aedibus eiusdem Sacrae Congregationis de Disciplina Sacramentorum, die 1. Augusti 1931. f M. CARD. LEGA, Episc. Tusculanus, Praefectus. L. f S. D. Jorio, Secretarius.