A Győri Püspökség Körlevelei, 1932

Tartalomjegyzék

5 Nr. 373. Dispensa­tiones super itnped. consan­guinitatis I gr. mixto cum secundo. II. Instructionem S. Congr. de Sacramentis, qua inculcat petitiones ad obtinendam dispensationem super impedimento con­sanguinitatis in primo lineae collateralis gradu mixto cum secundo esse severissime diiudicandas, integram hisce communica­mus (Cfr. AAS. V. XIII. p. 413.): Instructio S. C. de Sacr. ad excellen­tissimos episcopos. Sat frequentes ad hanc Sacram Congre­gationem de Sacramentis perveniunt pluri­bus ex dioecesibus supplices libelli, ad impetrandas matrimoniales dispensationes super impedimento consanguinitatis in primo gradu lineae collateralis, mixto cum secundo. Haud semel eadem Sacra Congregatio, arrepta occasione, de hac tam lamentabili re Revmos Ordinarios singillatim com­monefacere non praetermisit; at, spectata eiusdem rei frequentia, quae magis in dies de loco in locum, contagii instar, diffundi conspicitur, opportunum ducit nonnullas statuere normas, quibus Exmi Praesules innixi, pro sua pastorali sollicitudine, idoneis utantur modis, ad cohibenda effi­caciter atque refraenanda eiusmodi suorum subditorum postulata, quae leviter nimis saepe exhibentur. Ad eiusmodi coercendam frequentiam, optimam queunt eamque utilissimam con­ferre opem Rmi Parochi, rite ac tempestive christifideles sibi subditos edocendo, prae­sertim in explananda catechesi et in con­cionibus habendis, Ecclesiam nempe mat­rimonialia statuisse impedimenta, ut fami­liarum rectae constitutioni et ordinationi, sobolisque procreationi et institutioni aptius foret consultum. Quapropter eosdem fide­les avertere conentur a dispensationibus matrimonialibus nimis facile postulandis, praecipue si impedimenta maioris gradus respiciant, nisi vere graves urgentesque causae id suadeant; hisque exstantibus valde prudens erit si ecclesiasticae aucto­ritati, per parentes praesertim aut per parochum, prius ipsae patefiant, quam matrimoniales intercedant promissiones, atque in vulgus diffundantur. Hac eadem super re Sedes Apostolica non destitit, prouti temporum necessitas postulabat, canonicas praescriptiones iam editas, et in primis Concilii Tridentini statuta, ad observantiam revocare, uti contigit saeculo elapso per Chirographum f. r. Gregorii XVI. Summi Pontificis, diei 22 Novembris 1836, cuius praescripta, quoad impedimentum de quo agitur, adhuc in suo robore permanere procul dubio dicenda sunt, sive quia Codex iuris canonici eadem nullatenus immuta­vit, sive quia haec Sacra Congregatio integre atque assidue huiusinodi servavit praxim, sibi ab Apostolica Dataria trans­missam.

Next

/
Thumbnails
Contents