A Győri Püspökség Körlevelei, 1930

Tartalomjegyzék

8 tempore decet sanctae filiorum in socie­tatem venire laetitiae, at multo id magis hac occasione consentaneum fuit, cum memoria repeteretur impositi tandem aerumnis finis, quas generosi nobilissi- mique catholicorum illorum maiores, ad tuendam fidem suam suamque cum Ro­mana Ecclesia communionem, constan­ter strenueque pertulissent. Immo etiam, Dei concessu, illud Nobis obtigit, ut fi­liorum ex Anglia, Scotia Hiberniaque Nostrorum laetitiam, ante actis sollem­nibus congruenter, cumularemus. Rebus enim omnibus rite ad trutinam revoca­tis, animosam illam virorum cohortem, qui per diuturnam, quam memoravimus, catholicorum inibi vexationem, licet non uno eodemque tempore, at tamen ob unam eandemque Christi et Ecclesiae causam decertaverant, hac ipsa Pontifi­cali auctoritate, pro qua propugnando inlustre martyrium fecissent, in beatorum caelitum album nuperrime rettulimus. Factum ita est, ut quinquagesimus sa­cerdotii Nostri annus, cui iam ex decre­tis beati martyris honoribus Cosmae a Carboniano, Armeno ecclesiasticae unita­tis ad effusionem usque sanguinis studio­sissimo, tantum accesserat ornamenti, agnita in tam frequentibus victimis mar­tyrii palma cultuque iisdem tributo or­natior ad exitum properaverit. Spiritus quidem Paracliti vim atque virtutem in Ecclesiae veluti venas in­fluere perennem ac permanare, mani­festo liquet ex ipsa horum martyrum ad extremum victoria; nonne etiam licuit tum manifesto, cum alios sanctitatis he­roas christifidelibus ad colendum imitan- dumque mense Iunio proposuimus? Di­cere autem vix attinet, quanta civium advenarumque multitudo in Petriani tem­pli maiestate beatos novensiles Nobiscum venerati sint: videlicet Claudium de la Colombiére, alumnum illum Societatis lesu clarissimum, quem Iesus ipse non modo »servum fidelem* appellavit et Margaritae Mariae Alacoque consilia­rium addixit, sed etiam cultus erga Cor suum in populo christiano provehendi principem esse voluit; Theresiam Mar­garitam Redi, Florentinae familiae Car- melitidem, iuventutis innocentiaeque flos­culum ; Franciscum Mariam a Campo- rubeo, Capulatum illum sodalem, qui, nostra fere memoria, cum, quadraginta annos, pro officio stipem ostiatim emen- dicasset, integritatis exemplo, consiliis divinam quandam prudentiam redolen­tibus et suavissimis ad sanctitatem inci­tamentis, sic plebi ipsisque optimatibus Assisiatem referre visus est, ut Genu- enses, quem vivum coluissent atque observassent, eundem vita functum per­petua huc usque recordatione ac reve­rentia prosecuti sint. Quo autem pacto liceat illam describere, qua perfusi sumus, animi voluptatem, dum Ioanni Bosco, quem inter beatos caelites adsciveramus, in eadem Vaticana basilica publice sup­plicabamus ? Gratissimam enim eorum memoriam annorum revocando, cum, ab sacerdotio recentes, sapientissimis tanti viri colloquiis fruiti eramus, Dei vere »mirabilis in sanctis suis« misericordiam admirabamur, qui nefariis hominum fac­tionibus, in eo elaborantibus ut rem Christianam funditus everterent et supre­mam Romani Pontificis auctoritatem cri­minationibus conviciisque deprimerent, Ioannem tam diu providenterque obie- cisset. Is enim, qui, adulescentulus, aequales suos ad orandum communiter christianaeque elementa doctrinae ab se perdiscenda convocare consueverat, post­quam sacris initiatus est, ad iuventutis salutem, quae improborum hominum fal­laciis magis obnoxia esset, cogitationes suas curasque omnes convertere; allectos ad se iuvenes a periculis arcere et ad

Next

/
Thumbnails
Contents