A Győri Püspökség Körlevelei, 1930

Tartalomjegyzék

9 evangelicae legis praecepta morumque integritatem informare; tanto quidem operi amplificando socios sibi adscFcere, eo successu, ut novam, eandemque fre- quentissimam, militum cohortem Ec­clesiae compararit; conlegia et officinas iuvenibus ad litterarum studia vel ad artificia instituendis apud nos in exte- risve regionibus condere; suos denique ad propagandum inter infideles Christi regnum bene multos dimittere. Quae per eam in Petriana Aede stationem cogi­tantibus non modo Nobis occurrebat quam opportuno Deus auxilio, in ad­versis praesertim rebus, Ecclesiam suam adiuvare ac munire consuevisset, sed etiam obversabatur, praecipua quadam auctoris omnium bonorum providentia accidisse, ut primo omnium postquam optatissimae pacis foedus cum Italiae regno inieramus, caelestes honores Io- anni Bosco decerneremus, qui, violata Apostolicae Sedis iura vehementer com­plorans, haud semel contendisset ut, iisdem redintegratis iuribus. miserrimum discidium, quo Italia de paterno Ponti­ficis complexu abstracta erat, amice componerentur. Facere hoc loco non possumus, Ve­nerabiles Fratres, dilecti filii, quin non­nihil de mirifica catholicorum hominum frequentia dicamus, qui vertente anno in Urbem peregrinando convenere: quam­quam vix est cur ii peregrini vel adve­nae appellentur, cum in domo commu­nis Patris nemo extraneus haberi queat. Spectaculum equidem ante oculos ha­buimus, non uno Nobis nomine gratis­simum. Ipsa enim tot nationum, etsi in­ter se ingenio, sensu, moribus dissimi­lium, in eandem fidem eandemque erga supremum animarum Pastorem observan­tiam consensio nonne unitatem, nonne universitatem illam palam aperteque praedicabat, quas divinus Conditor in Ecclesia sua peculiares fcpiasi notas im­pressas voluit? Certis vero quibusdam anni temporibus nullum illuxisse diem dici potest, quo christifidelium turmas ab Italiae dioecesibus, ab ceteris Europae nationibus, ab regionibus ipsis infinito propemodum oceani tractu disiunctis, ad­ventantes ac sua, pietatis causa, inlus- triora templa adeuntes Roma non vide­rit. Nec tamen silentio praetereundum, Urbis incolas, qui sunt Romano Ponti­fici, Episcopo suo, propiores, pompa plerumque ad Basilicas invisendas insti­tuta ut propositam orbi catholico veniam adipiscerentur, peregrinis advenisque ni­hil hoc in genere cessisse. Atque eorum e dioecesi Nostra filiorum tanta calen­dis Decembribus multitudo in Petrianum templum, veniae lucrandae causa, con­venit, ut amplissimam Aedem nunquam fortasse tam stipatam viderimus. Quibus quidem omnibus ad Nos aditum catervafim efflagitantibus ultro consentientes, eorum praesentia magno­pere delectati sumus ; tot enim hominum milia, iuvenum praesertim, quos, alios ex aliis, admisimus, ea animi attentione atque, ut ita loquamur, cupiditate aures alloquentibus Nobis praebuere, eo plausu et clamore flagrantissimum in Nos, quo ferebantur, studium significarunt, ut pro certo habuerimus illud Nos reapse asse­cutos quod Nobis fuerat, novo veluti anno sacro indicendo, propositum. Ete­nim, quemadmondum initio diximus, non alio spectaveramus, nisi ut, fide ac pie­tate in christiano populo acrius excitatis, planiorem privatis publicisque moribus emendandis viam feliciter sterneremus, siquidem — ut fel. rec. decessoris Nostri Leonis XIII. verbis utamur — »quantum si guli profecerint in perfectione animi sui, tantum honestatis ac virtutis ad vi­tam moresque publicos« accedere ne- cesse est. Iamvero quam praeclara pie-

Next

/
Thumbnails
Contents