A Győri Püspökség Körlevelei, 1930

Tartalomjegyzék

7 Fidei Propagandae praepositum, Cathed- ralern Aedem feliciter dedicasse. Ad di­vina igitur huius anni beneficia spem il­lam quoque bonam adscribimus, qua ni­timur, fore, ut Vicariis Apostolicis, sa­cerdotibus, religiosis viris feminisque in tam ampla agri dominici parte desudan­tibus, seges in posterum multo laetior, Ansgario auspice, arrideat. Quemadmodum autem ad Montem Ca­sinum Patrem Cardinalem miseramus qui Nostram ibi gereret, per ea quae appa­rabantur sollemnia, personam, sic lega­tum Nostrum a latere, e Sacro item Conlegio delectum, in Galliam profi­cisci iussimus, ubi quingentesimus age­retur annus, postquam Ioanna de Arc, puella illa sanctissima et de natione sua tam praeclare merita, triumphali veluti more in urbem Aureliam ingressa est. Cuius quidem triumphi memoiia ac re­cordatio ut esset et civibus omnibus gra­tior et catholicis hominibus fructuosior, Nostra quasi per legatum praesentia non efficere profecto non potuit. Muneris praeterae Nostri esse duxi­mus, per Nuntium Nostrum Apostolicum publicis illis interessé celebrationibus, quibus Cecoslovacae reipublicae cives memoriam recoluere cum anni saecula­ris secundi ab sanctorum caelitum hono­ribus loanni Nepomuceno decretis, tum, idque maxime, millesimi anni, ex quo Venceslaus, dux Bohemiae inclitus toti- usque eiusdem reipublicae caelestis Pat­ronus, fraterno scelere occubuit. Quem­admodum vero in Allocutione diximus, nuper in Consistorio habita, magna cum animi voluptate didicimus, sollemnibus in honorem Venceslai Martyris peractis non modo cives et advenas adfuisse fre- quentissimos, sed etiam ipsos reipublicae gubernatores ac proceres. Quo quidem de communi animorum aestu qui laetari non debuimus? Eas enim rerum omnium perturbationes, quae, immani bello vix restincto, catholicam ibi unitatem actio­nemque in praesens discrimen adduxe­rant, talis per eos dies subsecuta pax ac serenitas talisque inchoata vitae publi­cae condicio videbatur, qualis, celebri­tatibus adventantibus, a Deo poposcera­mus ut reapse induceretur et, Vences- lao Patrono ac deprecatore, in posterum consisteret. Atque utinam optata eius- modi Nostra evenire ne desinant; siqui­dem concors utriusque potestatis, eccle­siasticae et civilis, opera nemo non in­tellegit quam certe, quam apte nationis illius prosperitati conduceret. At vero Angliáé, Scotiae Hiberniaeque filii Nobis carissimi, quos fidem suam retinere mordicus et pietatis ardore nul­lis cedere dixeris, quinquagesimum sa­cerdotii Nostri annum mirum in modum adornare visi sunt. Etenim apparatu magnificentissimo et incredibili quadam popularium frequentia, qui undique con­venerant, commemoratum est plenum saeculum, postquam catholici, vexati olim ac multati ferociter atque vel serius, mi­tigatis temporibus, capite deminuti, tan­dem, veluti postliminio in civilia iura inque suae religionis profitendae liber­tatem restituti sunt. Atque perlibenter vidimus, haud, perinde Anglos, Scotos et Hibernos eiusmodi sollemnia peregisse quasi, vetera recolendo, de praeteritis quemquam iniuriis criminarentur, verum ita ut perpenderent, qua potissimum ra­tione, cum ad Christi legem religiosius servandam proferendamque latius, tum ad rei publicae utilitates cum debita ci­vili potestati obtemperatione procuran­das libertate ante in amplioremque po­stea modum recuperata uterentur. Non una vero impulit causa ut in saecularis eventi celebratione partem haud exi­guam Nobismet ipsis vindicaremus; Christi enim lesu Vicarium si nullo non

Next

/
Thumbnails
Contents