A Győri Püspökség Körlevelei, 1930

Tartalomjegyzék

3 strum cum liberis mandatis in Lateranis Aedibus — unde ea accepere nomen — stipulati sunt et in Vaticanis rata habue­runt. Itaque intolerandae illi et iniquae re­rum condicioni, in qua Apostolica Sedes antehac versaretur, cum, oppugnata aut posthabita sacri Principatus necessitate, huius sic perpetuitas reapse discissa es­set, ut Romanus Pontifex iam sui iuris ha­beri njn posset, tandem aliquando finem auspicato impositum vidimus. Quo loco supervacaneum ducimus omnia singilla- tim enucleare quae in tanto opere ag­grediendo, provehendo perficiendoque Nobis ipsi proposuimus; haud semel enim, haud obscure immo disertissimis verbis, explanavimus, quo studia Nostra et consilia spectassent unice, quorum scilicet bonorum desiderio ac spe allecti impulsique, dum assiduas intentioresque ad Altissimum preces ferebamus, omnes ad negotium tam arduum mentis animi­que vires admovissemus. Hoc tamen unum, etsi vix delibando, praeterire no­lumus, quod, plena sacri Principatus potestate in tuto collocata, agnitis prae­terea sollemniterque sancitis Romani Pontificis iuribus et pace Christi deni­que Italiae reddita, in eo quod reliquum erat nogotii sat magnam adhibuimus pa­terni benignitatem animi atque indulgen­tiam, quam ab officiis in ea re Nostris non alienam putavimus. Unde factum, ut clarius appareret, quamquam nullus relin­quebatur dubitationi locus, in sacrosan­ctis Apostolicae Sedis iuribus vindican­dis, quemadmodum in iis, quas memora­vimus, Encyclicis Litteris professi era­mus, non inani quadam Nos terreni regni cupiditate ductos unquam esse, sed »co- gitationes pacis et non afflictionis« per­petuo cogitasse. Quod vero Concorda­tum stipulati itidem sumus ratumque habuimus, illud significanter ediximus denuoque edicimus habendum neutiquam esse veluti cautionem quandam pacti conventi Quaestioni Romanae, ut aiunt, dirimendae cum regno Italico initi, sed, ratione unius eiusdemque principii ac fun­damenti, unde ambo defluxere, unum quiddam iure cum eo ipso pacto sic efficere, ut alterum ab altero separari non possit, et utrumque aut una simul stet aut una simul concidat. Itaque even­tum sane memorabile catholicorum e toto orbe, qui essent de Romani Pontificis libertate solliciti, mirificus excepit con­sensus atque ardor, qui in gratiarum actiones Deo ubique persolutas inque delatas ad Nos undique gratulationes erupit; at laetitia potissimum Italoram consecuta est, quorum, ceteroquin, alii, vetere discidio sublato, praeiudicatas in Apostolicam Sedem opiniones facile exu­endo, ad officium rediere, gavisi alii sunt, suam patriae caritatem— quam, quod Ro­mani Pontificis filii item essent amantis- simi, Ecclesiae inimicis aut nullo pacto aut non sine magno negotio persuasis­sent — in dubium iam vocari non posse. At praeterea catholici omnes, et Itali et externi, senserunt perceperuntque ani­mis, novum quendam rerum ordinem feliciter instauratum iri, id praecipue considerantes, quod eiusmodi pacta con­venta, cum in annum quintum et septua­gesimum incidissent a proposito ad cre­dendum catholica fide immaculato Dei­parae Conceptu eoque ipso obsignata essent die quo, haud ita multo post, in Lourdensi apud Gavum specu se Virgo Immaculata conspiciendam dederat, ab ipsa Dei Genetrice in patrocinium su­scepta itemque a Sacratissimo Iesu Christi Corde, cuius in festo rata habita essent, sollemni quasi complemento aucta sigilloque munita viderentur. Et iure id quidem: etenim si omnia, de quibus ut­rimque convenit, sincera fide religioseque

Next

/
Thumbnails
Contents