A Győri Püspökség Körlevelei, 1930
Tartalomjegyzék
4 ut sperare aequum est, effecta dentur, non est dubitandum quin sint eadem, cum rei Christianae, tum patriae nostrae atque hominum consortioni, utilitas allatura quam maximas. Iamvero si, ob tam singulare rei momentum, huius faustitatem eventi aliquanto copiosius inlustrare libuit, opere tamen pretium est breviter saltem adii- cere, hoc quoque Nobis, vertente, anno, providentissimi Dei nutu obtioisse, ut cum aliarum nationum gubernatoribus mutuas inter Apostolicam Sedem civi- lemque potestatem rationes benevole componeremus ratasque haberemus, quae, Ecclesiae libertati consulendo, una simul iqsarum Civitatum prosperitati conducerent. Namque, praeter initam cum Lusitana republica conventionem, quae in describendis Meliaporensis dioecesis finibus ac iuribus continentur tota, ante cum Romania, mox autem cum Borussia ea omnia composuimus ac transegimus, quibus non modo conflictionum causae in posterum devitarentur, verum etiam caveretur, ut hinc Ecclecia, civilis illinc potestas in Christianae societatis commodum amice conspirarent. Certe pactionibus eiusmodi conciliandis, cum de Ecclesiae catholicae regimine ageretur legitime apud populos agnoscendo, qui abs Nobis magnam partem dissiderent, difficultates obstiterunt nec leves nec paucae; in has tamen feliciter superandas ipsi earum gentium primores ac rectores, pro sua prudentia et aequitate diligentissimam ultro operam contulere. Quapropter, si orbem universum, sub huius anni exitum, mente animoque cir- cum-picimus, nationes plurimas cum Apo- stolica hac Sede concordiae amicitiaeque foedus aut iam icisse aut ad faciundum renovandumve parare sese, magnopere laetamur. Quodsi in extrema Europae parte ad orientem sita teterrimum bellum non tam Christianae religioni quam divinis omnibus humanisque iuribus indictum dolemus, at vehementer ea de causa recreamur, quod acerbissima illa, quae in Maxicana republica saeviit, cleri populique catholici vexatio ha deferbuisse videtur, ut optatissimam pacem non esse nimium diu abfuturam, iam nunc haud temere confidere licet. Neque minus illud Nos tetigit ac delectavit, quod celebratior Nostra causa huius anni decursus cum Apostolica hac Sede Orientalem Ecclesiam etiam arctius con- iunxit, cuius filii oblatam sibi opportunitatem perlibenter nancti sunt, ut suum Nobis ecclesiasticae unitatis amorem palam aperteque testificarentur, vice quasi reddita, cum ipsimet, vestigiis decessorum Nostrorum insistentes, orientales nationes magna equidem benevolentia et caritate nullo non tempore prosecuti simus. Ii enim litteras mittere ad Nos officiosissimas, publica eadem- que insignia, edere indicia gratulationis laetitiaeque suae; Patriarchae earum gentium atque episcopi vel per se ipsi vel per legatos suos coram se sistere, quo expressius suam quisque suique gregis in supremum animarum Pastorem pietatem significarent. Exemplo autem Ar- menorum episcoporum, qui superiore anno, ut afflictis nationis suae rebus sanandis apud Petri Cathedram consulerent, in Urbem congressi essent. Ruthenorum Antistites heic paulo ante, quo nunquam usque adhuc universi simul coiverant, episcopalem conventum habere maluerunt, ut, ipso temporis ac loci delectu, totius Ruthenae Ecclesiae voluntatem Principis Apostolorum successori addictissimam ostenderent ac declararent. Quorum profecto coetuum is fuit exitus, ut spem minime Nostram exspectationemque fefellerit. Cum enim Patres in unum congregati de sacrarum discipli