A Győri Püspökség Körlevelei, 1930

Tartalomjegyzék

2 anni limine, reserandis caelestis veniae gratiaeque thesauris, alterum velut an­num sacrum extra 01 dinem, in Jubilaei magni modum, toti christiano orbi, pa­ternae impulsu caritatis, indiximus. Quem vero ex hac tanta communione precum sperabamus exitum, is non solum non defuit, verum etiam optatis cumulate Nostris, Deo dante, satisfecit. Animo enim reputantibus quam frequentes po­pularis pietatis gratulationisque accepe­rimus significationes, quam magnae in catholicum nomen utilitates defluxerint quamque illustria incepta et facinora, unius anni curriculo, ad effectum de­ducta sint, illud Nobis iure dicendum videtur, benignissimum Deum, a quo »omne datum optimum et omne donum perfectum®1 descendit, tam breve aevi spatium peculiari quadam providentiae suae nota insignire voluisse. Eiusmodi igitur beneficia, a caelo in populi Chri­stiani commodum tam liberaliter pro­fecta, placet Nobis hodie paulo fusius, quasi duodecim horum mensium ratio­nes confecturis, commemorare, idcirco dumtaxat, una Nobiscum vos, Venera­biles Fratres, dilecti filii, omnipotenti bonorum omnium datori, qui temporum rerumque vices, fortiter suaviterque mor­talium mulcendo animos, moderatur, de­bitas grates etiam atque etiam agatis. Atque ut ab iis initium faciamus, quae Apostolicam Sedem ipsumque regundae Ecclesiae munus Summo Pontifici divi­nitus commissum cum propius contingant, gravioris, quam cetera, ponderis esse videntur, in memoriam omnium vestrum nonnulla redigere opportunum putamus, quae in Encyclicis Litteris Ubi arcano primum datis scribebamus. »Quo animi dolore — sic conquerebamur — in tot nationum numero, quae cum hac Apo- stolica Sede amicitiae vinculis continen­1 lac. i, 17. tur, Italiam deesse videamus, vix opus est dicere; Italiam inquimus, patriam Nobis carissimam, a Deo ipso, qui re­rum omnium temporumque cursum atque ordinem sua providentia gubernat, dele­ctam, in qua Vicarii sui in terris sedem collocaret, ut haec alma urbs, domici­lium quondam imperii, amplissimi sed tamen certis quibusdam circumscripti terminis, iam totius orbis terrarum caput evaderet; quippe quae divini Principatus sedes, omnium gentium nationumque fines sua natura transcendentis, populos omnes nationesque complectatur. At vero tum universitatis Christifidelium in toto orbe degentium ius sacrosanctum postu­lat, nulli ut idem sacer Principatus hu­manae potestati, nullis legibus (licet hae Romani Pontificis, libertatem qui­busdam praesidiis seu cautionibius com­munire polliceantur) obnoxius esse vide­atur, et sui penitus iuris ac potestatis et sit et manifesto appareat.® Renovatis autem paulo inferius expo­stulationibus, quas decessores Nostri, ad Apostolicae Sedis iura tuenda sustinen- damque dignitatem, post Urbis occu­pationem, alius ex alio fecerant, cum aperte dixissemus, pacem minime ab iustitia seiunctam reconciliari oportere, addebamus: »Dei... omnipotentis mise- rentisque erit efficere, ut haec laetissima dies illucescat, bonorum omnium fecun­dissima tum regno Christi instaurando tum Italiae rebus universique orbis com­ponendis: ne vero id frustra fiat, omnes qui recte sentiunt, dent operam diligen­ter.® Illuxit sane exspectatione citius laetissima eiusmodi dies, quam prope adesse, cum tot tantisque implicari diffi­cultatibus atque impedimentis res ipsa plerisque omnibus videretur, nemo unus cogitasset: illuxit, inquimus, per pacta conventa, quae Romanus Pontifex et Italiae Rex per suum quisque admini­

Next

/
Thumbnails
Contents