A Győri Püspökség Körlevelei, 1930
Tartalomjegyzék
10 tatis ac virtutum exempla per hunc annum exhibita conspeximus, cum ubique terrarum christifideles, etsi circum non deerant qui animi levitatem caducarumque rerum cupiditatem praeferrent, ex caelestium munerum thesauris, quos paterna largitate reseravimus, divitias perpetuo mansuras haurire contederent ? Atque omnes, ii potissimum, qui, cum domi oblatis sibi salutis praesidiis facilius uti potuissent, itinerum incommoda atque impendia tolerare maluerunt, nonne re ipsa praedicabant, bona esse inanibus hisce fluxisque mundi rebus longe potiora atque immortali animo digniora, quorum propterea quaestus homini esset imprimis expetendus ? Ad quod quidem solacium accessit, ut ex Nostris paene cotidianis cum tanta filiorum multitudine colloquiis appareret, multo illos acrius hodie persequi quicquid ad Christi regnum attinet aut in catholicis nationibus confirmandum aut inter gentes doctrinae humanitatisque nostrae ignaras proferendum. Unde cum actionis catholicae, qua cleri apostolatum adiuvari ac provehi opus est, tum collatae in sustentandam missionalium operarn pecuniae per hunc annum profluxere incrementa: quo loco pia eorum liberalitati omne praeconium tribuimus, qui, in Nostrae huius faustitatis memoriam, variam supellectilem et vasa atque ornamenta sacra in Missionum usum Nobis copiosissima obtulere. Iam, quod a vobis, Venerabiles Fra- res, dilecti filii, optare Nos, in dicendi exordio significaveramus, idipsum in extremis hisce Litteris poscimus, ut scilicet gratias Deo agatis, una Nobiscum, quam maximas, qui Nos, cum ad talem huius lucis ac sacerdotii usuram pervenire siverit, tum praesentissimis fulsit auxiliis, et omne genus levamentis, hoc praesertim anno, recreavit. Verum postquam Deo, ut aequum est, tantum beneficiorum cumulum acceptum rettulimus, peculiares iis quoque gratias habemus, quibus veluti instrumentis ad Nos eius- modi beneficiis complendos benigne ipsémét providenterque usus est: nationum, inquimus, rectoribus, qui, pretiosis Nos afficiendo muneribus et faciliora ad Nos itinera suis cuiusque populis comparando, voluntatem suam erga Nos admodum propensam declararunt; toti item, inquimus, catholicorum hominum familiae, qui universam propositam veniam aut domi aut in Urbe sibi ita peperere, ut luculenta non modo communi Patri sed etiam ceteris dederint fidei pietatisque suae testimonia. Qui quidem virtutum fructus cur, successu temporis, deficiant atque evanescant? Immo potius, divinum humani generis conditorem ac moderatorem obsecrando, speramus, fore ut, studiis partium ubique Christiana caritate temperatis, et privatis publicisque moribus ad evangelica praecepta compositis, eam cives inter se et cum civili potestate concordiam tueantur incolumem iisque maxime Christianarum virtutum ornamentis se in exemplum instructos exhibeant, ut cursum terrestris huius ad caelestem patriam peregrinationis feliciter emetiantur. Quicumque autem alicunde Nos atque haud semel, superioribus mensibus, rogarunt, ut spiritualium, quos memoravimus, fructuum laetitiam aliquanto diutius produceremus, rem fortasse minus usitatam postulavere: at Nostra tamen communis salutis sollicitudine et studio quodam grati animi Nostri uberius testificandi praecipue ad annuendum impellimur. Itaque plenissimam admissorum veniam, quam, altero veluti anno sacro extra ordinem per Constitutionem Apostolicam Auspicantibus Nobis indicendo, die VI mensis lanuarii largiti sumus, eam ipsam, iisdem condicionibus lucrandam, ad in-