A Győri Püspökség Körlevelei, 1929

Tartalomjegyzék

37 Nr.2678. Normae in process. ad praeca­vendam dolosam persona­rum substitu­tionem. VIII. Sacra Congregatio de disciplina sacra­mentorum. In processibus conficiendis super matri­monio rato et non consummato aliquando malo fato evenire potest, quod quis co­ram tribunali ad deponendum, aut ad se subiiciendum peritorum examini physico­rum sistens, alteram personam in ius voca­tam, aut quomodolibet in processu partem habentem, dolo substituat. Praesertim in magnis urbibus, ob tam facilem et fre­quentem de uno in alium locum trans­migrationem, hoc facinus est praecavendum. Haec Sacra Congregatio proinde de sanctitate tanti Sacramenti sollicita, et ne iudicialis inquisitio ad fraudes potius texen­das quam ad veritatem dignoscendam in­serviat, in huiusrnodi processibus has nor­mas servandas esse decrevit. 1. § 1. Officiales huiusrnodi causis in­struendis praepositi in processus instruc­tione de identitate personarum, quae in tribunali sistunt, et in primis oratoris partisque conventae, diligenter inquirant; et ad hoc expostulent appositum docu­mentum a potestate ecclesiastica aut civili rite confectum, in originali aut in authen­tico exemplari in actis asservandum. § 2. Authenticum exemplar, si singulas personarum notas in huiusrnodi documen­tis signari solitas referre non valeat, ut puta imaginem arte photografica expres­sam, eas tamen sedulo referat, quae unam personam ab alia non aequivoce distinguant. § 3. Quod si huiusrnodi documentum haberi non possit, per alia aequipollentia documenta, vel per testes, in tuto pona­tur personarum identitas: et huiusrnodi documenta aut attestationes in actis pari­ter serventur. § 4. Si vero iudex instructor aut vin­culi defensor aut actuarius probe noscant oratorem seu oratricem aut partem con­ventam, praetermisso apposito documento identitatis, de certa qua pollent notitia ipsorum in actis fidem faciant. 2. In iudiciali continuanda inquisitione eaedem cautelae serventur quoad testium personas et peritorum quoque, seu ob­stetricum. 3. Huiusrnodi cautelas studiosius, prouti qualitas personarum expostulat, observare oportet, quoties aut orator,* aut pars con­venta, aut testes, aut periti ex commis­sione rogatoria apud aliam Curiam ex­cutiendi sint. 4. § 1. Quoties orator vel pars con­venta physicum experimentum subire de­beat, documenta de personae identitate iam in actis asservata, aut eorum exem­plaria dentur peritis aut obstetricibus, ut ipsis bene explorata sit persona examini subiicienda. § 2. Quoties periti, obstetrices aut matrona, respective, quodam in examine partem habentes, personam explorandam personaliter cognoscant, adeo ut sit super­vacaneum praefata documenta transmittere, de hac circumstantia in actis fides fiat.

Next

/
Thumbnails
Contents