A Győri Püspökség Körlevelei, 1929
Tartalomjegyzék
38 § 3. Peracto examine, dum peritis aut obstetricibus consueta interrogatoria fiunt, ad comparendum coram tribunali citetur etiam persona examini subiecta, ut de personae identitate interrogationes ei appositae fiant. § 4. Quod si persona comparere nolit aut non possit, de identitate ipsius experimento submissae aeque fiant interrogationes habita ratione tum peritorum relationis, tum documentorum, quae ad hunc finem transmissa fuere, ut dictum est in § 1. 5. Huiusmodi cautelae serverius prout casus feret, erunt observandae, si experimentum habeatur apud aliam Curiam ex mandato rogatorio. 6. Fieri potest quod nonnullis omissis cautelis, vel iisdem non rite observatis, aut non satis proficientibus, substitutio personae dolosa accidat et detegatur, idque contingat: 1° processu adhuc durante ; 2° clauso processu, sed nondum Romam transmisso; 3° processu iam Romam transmisso. 1°—§ 1. Processu adhuc durante, iudex inquirat an orator seu oratrix aut pars conventa substitutionem procuraverit; et si hanc pars oratrix comparaverit, et conventa non se opponat, audito vinculi defensore, decernat partem oratricem iure decidisse instantiam ulterius producendi, et hoc apposito decreto declaret, in actis asservando. § 2. Si pars conventa se opponat, iudex, aeque audito vinculi defensore, statuat utrum et quibus adhibitis diligentiis sit ulterius procedendum. § 3. Quod si pars conventa sibi comparaverit dolósam substitutionem, iudex, audito oratore seu oratrice et vinculi defensore, edicat quid in casu praestandum sit ad fraudis effectus penitus removendos, et factorum veritatem stabiliendam attentis omnibus casus circumstantiis. § 4. Si pars oratrix et conventa in dolosam substitutionem conspiraverint, processualem inquisitionem haud ulterius procedere posse declaret et decernat iudex, eidemque finem imponat. § 5. Parti oratrici, quae facti poenitens se excuset, et novis adductis argumentis petat ad ulteriora procedi, iudex instructor, re collata cum defensore vinculi, habita ratione praecipue novarum deductionum, et alterius fraudis omni excluso periculo, poterit annuere, decernendo ulteriorem instructionis prosecutionem. § 6. Si substitutio dolo facta sit non a parte oratrice aut conventa, sed ab alia persona, iudex statuat, accedente defensoris vinculi consilio, quomodo- fraudis effectibus consuli possit, ne veritas aliarum attestationum, aut totus processus labefactetur. 2°-§. 1. Detecta dolosa substitutione, et clauso iam processu, at Romam nondum transmisso, Ordinarius, audito iudice instructore et defensore vinculi statuat utrum ex dolosa substitutione sua vi destituatur integer processus aut tantum ex quadam parte; et utrum expediat per actorum supplementum occurrere dolosae substitutionis vitio. § 2. Casu quo dolosa substitutio acciderit ad impetendam oratoris aut oratricis intentionem, adeo ut eamdem magis confirmari praesumi liceat, Ordinarius in transmittendis actis Romam, rem distincte explicet et declaret. § 3. At non semel expediens erit, servatis servandis, ut acta processus ulterius compleantur, ad facta clarius explicanda. 3°. Quoties detegetur dolosa substitutio, processu iam Romam transmisso Ordinarius satagat illico ad hanc Sacram Congregationem transmittere suas animadversiones, audito iudice instructore et vinculi defensore, referens singulas circumstantias