A Győri Püspökség Körlevelei, 1929

Tartalomjegyzék

27 eorum in eisdem adhibendis, revirescet ad liturgiáé sacrae efficax adiumentum. IX. Quo autem actuosius fideles divinum cultum participent, cantus gregoriánus, in iis quae ad populum spectant, in usum populi restituatur. Ac revera pernecesse est ut fideles, non tamquam extranei vel muti spectatores, sed penitus liturgiáé pul chritudine affecti, sic caerimoniis sacris intersint — tum etiam cum pompae seu processiones, quas vocant, instructo cleri ac sodalitatum agmine, aguntur — ut vo­cem suam sacerdotis vel scolae vocibus, ad praescriptas normas, alternent; quod si auspicato contingat, iam non illud eve­niet ut populus aut nequaquam, aut levi quodam demissoque murmure communi­bus precibus liturgica vulgarive lingua propositis, vix respondeat. X. In hoc utriusque cleri industria de­sudet, praeeuntibus quidem Episcopis et locorum Ordinariis, ut, per se vel per alios rei peritos, liturgicam musicamque populi institutionem curent, utpote cum doctrina Christiana coniunctam. Quod qui­dem facilius efficietur scholas praecipue, pia sodalicia ceterasque consosiationes li- turgicis cantibus instruendo; religiosorum autem, sororum ac piarum feminarum communitates alacres sint ad hunc finem assequendum in variis institutis quae sibi ad educandum et erudiendum concredita sunt Itemque valde ad hanc rem valitu­ras esse confidimus eas societates quae in nonnullis regionibus, ecclesiasticis auc­toritatibus obsequentes, musicam sacram ad Ecclesiae leges restaurare contendunt. XI. Ad haec omnia, quae sperantur, adipiscenda peritis magistris iisdemque frequentissimis omnio opus est Quo in genere, Scholis et Institutis illis, passim per catholicum orbem conditis, debitas laudes tribuimus; siquidem disciplinas huiusmodi diligenter docendo, praecepto­res optimos idoneosque effingunt. Sed maxime memorare hoc loco ac dilaudare placet Pontificam Scholam musicae sacrae altius tradendae, quae inde ab anno MCMX in Urbe a Pio X consti­tuta est. Hanc Scholam, quam deinde proximus decessor Noster Benedictus XV studiose provexit novaque sede donavit, Nos quoque peculiari quodam favore pro­sequimur, tamquam pretiosa Nobis here­ditate a duobus Pontificibus relictam, ean- demque idcirco Ordinariis omnibus mag­nopere commendatam volumus. Equidem probe novimus ea omnia, quae supra mandavimus, quantum studii po­stulant ac laboris. At vero quis ignorat quam multa opera quamque magno arti- fico confecta, nullis divicti difficultatibus, maiores nostri posteritati tradiderint, ut­pote qui pietatis studio ac liturgiáé spiritu imbuti essent? Neque id mirum; quid­quid enim ab ipsa, quam Ecclesia vivit, interiore vita proficiscitur, mundi huius perfectissima quaeque transcendit. Diffi­cultates coepti huius sanctissimi animos Ecclesiae Antistitum excitent atque eri­gant nedum infrigant; qui voluntati Nostrae concorditer omnes constanterque obsequentes, operam navabunt Summo Episcopo episcopali suo munere dignis­simam. Haec edicimus, declaremus, sancimus, decernentes Apostolicam hanc Constitu­tionem firmam, validam et efficacem sem- per esse ac fore, suosque plenarios et in­tegros effectus sortiri atque obtinere, con­trariis quibusvis non obstantibus. Nulli igitur hominum liceat hanc Constitutio­nem a Nobis promulgatam infringere vel eidem temerario ausu contraire. Datum Romae apud Sanctum Petrum, in quinquagesimo sacerdotii Nostri na­tali, die XX mensis Decembris anno MCMXXVIII, Pontificatus Nostri septimo. Fr. ANDREAS Card. FRÜHWIRTH, Cancellarius S. R. E. CAMILLUS Card. LAURENTI, S. R. C. Pro Praefectus.

Next

/
Thumbnails
Contents