A Győri Püspökség Körlevelei, 1929
Tartalomjegyzék
28 1 Iosephus Wilpert, decanus Coll. Proton. Apostolicorum. Dominicus Spolverini, Protonotarius apostolicus. Loco f Plumbi Reg. in Cancellaria Apostolica, vol. XXXIX, n. 45,-M. Riggi. Nr. 1446 Off. et Missa pro Festc Ssmi Cordis Iesu et eius octava. Quo plenius Sacratissimi Cordis Iesu Festi sollemnitas devotioni populi Christiani responderet, Ssmus D. N. Pius Papa XI, litteris suis Encyclicis „Miserentissi- mus Redemptor", die VIII mensis Maii anno MDCCCCXXVIII datis, dictum festum ad ritum duplicem primae classis, cum octava privilegiata tertii ordinis, evexit ipsum praeterea primarium declaravit et feriatis festis aequiparandum esse decrevit. Concinnatum autem a speciali Commissione, de mandato quidem eiusdem Ssmi Domini, integrum officium cum missa Sacra Rituum Congregatio approbandum censuit. Itaqua facta per infrascriptam Cardinalem Sacrae Rituum Congregationis Pro-Praefectum Sanctissimo Patri relatione in Audientia habita die 29 Ianuarii 1929, Sanctitas Sua praefatum officium cum missa proprium, prouti in superiori prostat exemplo, approbare dignata est, illud- que, in universa Ecclesia, ab utroque Clero et a quibuslibet recitationi Officii divini, iuxta Romanorum ritum, adstrictis adhiberi iussit; servatis rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque, etiam speciali mentione dignis. Die mense et anno quibus supra C. Card. Laurenti, S. R. C. Pro Praefectus L f S. Angelus Mariani, Secretarius. * Az uj officiumot és miseformát az egyházmegyei iroda már szétküldte. Az officium ára 1.80, a miseformáé 1.20 P, amelynek befizetése alól csak a nyugdíjasokat mentem fel. Sacrae Poenitentiariae Apostolicae sequens dubium pro opportuna solutione exhibitum fuit: „Utrum privilegium personale, hoc anno iubilari in Constitutione Apostolica „Auspicantibus Nobis“ sacerdotibus concessum, sit consuetum personale privilegium altaris, vi cuius sacerdotes, pro defuncto celebrantes Indulgentiam plenariam acquirere et applicare valent animae pro qua Missam celebrant; vel potius ita intelligendum sit ut sacerdotes, Sacrum applicare possint, independenter a Missae applicatione, uni animae, in Purgatorio detentae, ab ipsis ad libitum designatae. Nr. 1447. Dubium de privilegio sacerdotibus concesso in Constitutione Apostolica .Auspicantibus Nobis*. Et Sacra Poenitentiaria Apostolica, re mature perpensa, respondendum censuit • „Negative ad primam partem, affirmative ad secundam." Facta autem de praemissis relatione Ssmo D. N. Pio divina Providentia Pp. XI., ab infrascripto Regente eiusdem Sacri Tribunalis, in Audientia diei I Martii 1929, idem SSmus Dominus responsum Sacrae Poenitentiariae benigne adprobavit, confirmavit et publici iuris fieri mandavit Datum Romae, ex Sacra Poenitentiaria Apostolica, die 8. Martii 1929 S. Luzio, Regens. L. f S. A. Anelli, Substitutus. * Amint T. Papjaim az eredetiben most közölt magyarázatból kivehetik, a Sacra Poenitentiaria az idei jubileumi évre engedélyezett mindennapos oltárprivilegiumot akként értelmezi, hogy nemcsak annak a szenvedő léleknek a számára lehet a búcsút elnyerni, akiért a sz. mise felajánltatikj hanem minden egyes misével — independenter a Missae applicatione — a miséző tetszése szerint bármelyik szenvedő lélek számára meg lehet nyerni a búcsút.