A Győri Püspökség Körlevelei, 1929

Tartalomjegyzék

24 verbis scriptisque commentati sint; et Tridentinum Concilium voluerit eam esse christiano populo exponendam et expli­candam. Quod vero ad nostra haec tempora attinet, Pius X, abhinc annos XXV, in praescriptionibus illis Motu Proprio pro­mulgandis, quae ad cantum gregorianum et musicam sacram pertinent, hoc in pri­mis sibi proposuit ut scilicet Christianum spiritum in populis excitaret et aleret, ea sapienter removendo quae templi sancti­tudinem maiestatemque dedecerent. Etenim ob eam causam ad aedes sacras fideles conveniunt ut pietatem inde, tamquam ex praecipuo fonte, hauriant, veneranda Ecclesiae mysteria ac publicas sollem- nesque preces actuose participando. Per­magni igitur interest quidquid est liturgiáé ornamentum normis quibusdam praecep­tisque Ecclesiae contineri, ut artes reapse, velut par est, quasi ancillae nobilissimae divino cultui inserviant; quod quidem nedum in detrimentum, in maiorem potius dignitatem splendoremque ipsarum artium quae in sacris locis adhibentur certe cedet. Idque mirum sane in modum in musica sacra effectum est: ubicumque enim prae­scriptiones illae diligenter sunt in usum deductae, ibidem cum lectissimae artis venustates reviviscere, tum religiosi spiri­tus late florere coeperunt; propterea quod populus Christianus, liturgico sensu altius imbutus, et eucharisticum ritum et psal­modiam sacram et supplicationes publicas participare impensius consuevit. Quod Nos quidem ipsi tum iucunde experti sumus, cum, primo Pontificatus Nostri anno, ingens clericorum chorus ex omni natione liturgiám sollemnem, quam in Vaticana Basilica celebravimus, gregoriano cantu nobilitavit. Iam vero dolendum hic est quibus­dam in locis eas leges sapientissimas plene non fuisse in usum deductas; ideoque optatos fructus inde perceptos non esse. Namque probe novimus vel dicti­tasse aliquos se eis legibus non teneri quae tam sollemniter edictae fuerant; vel nonnullos, primum quidem iisdem paru­isse, sed pedetentim ei musicae generi indulsisse quod est omnino a templis arcendum; vel denique alicubi, cum prae­sertim saecularia sollemnia in memoriam celebrarentur musicorum illustrium, cau­sam inde quaesitam esse quaedam opera in templo exsequendi quae, quamvis prae­clara, cum sacri loci et liturgiáé sanctitati non congruerent, in ecclesiis nequaquam erant adhibenda. At tamen, quo clerus populusque eis legibus et praescriptionibus, quae sancte, inviolateque in Ecclesia universa servandae- sunt, religiosius pareat, nonnulla heic adii- cere placet, quae nempe hoc XXV anno­rum spatio experiendo didicimus. Idque eo libentius Nos facimus quod hoc anno non solum musicae sacrae restaurationis, quam diximus, recordatio, sed etiam me­moria monachi illius Guidonis Arretini celebrata est; qui, cum circiter abhinc annos nongentos, Romani Pontificis iussu, in Urbem venisset, ingeniosum illud suum inventum protulit, quo liturgici cantus, iam inde ab antiquitate traditi, et facilius evulgarentur, et, ad Ecclesiae artisque ipsius utilitatem ac decus, integre serva­rentur in posterum. In Lateranis aedibus, ubi antea S. Gregorius Magnus, monodiae sacrae thesauro — hereditate quidem monumentoque Patrum — collecto, di­gesto et aucto, Scholam illam percele­brem, ad veram liturgicorum cantuum interpretationem perpetuandam, tam sapi­enter constituerat, Guido monachus experi­mentum egit mirifici sui inventi, coram ro- mano clero ipsoque Pontifice Maximo; qui, rem eximie probando meritaque laude prosequendo, hoc effecit ut eadem inno­vatio longe lateque paulatim propagaretur, atque omne musicae artis genus magnum inde caperet incrementum.

Next

/
Thumbnails
Contents