A Győri Püspökség Körlevelei, 1929

Tartalomjegyzék

25 Omnibus igitur Episcopis atque Ordi­nariis, quibus quidem, cum sint liturgiáé custodes, de sacris artibus in ecclesiis cura esse debet, nonnulla hic nos com­mendare volumus, quasi optatis respon­dentes, quae ex tot musicis congressioni­bus praecipueque ex recentiore conventu, Romae habito, Nobis significarunt non pauci sacri Pastores ac studiosissimi rei huius praecones, quos omnes merita hic laude honestamus; eademque, ut infra, efficacioribus viis rationisbusque proposi­tis, ad effectum deduci iubemus. I. Quicumque sacerdotio initiari cupiunt, non modo in Seminariis sed etiam in religio­sorum domibus, iam inde a prima aetate cantu gregoriano et musica sacra im­buantur; propterea quod facilius tum ea perdiscunt, quae ad modulationes sonos­que pertinent; et vocis vitia, si fortasse habeant, eradicare vel saltem corrigere queunt, quibus quidem postea, adultiores aetate, mederi prorsus non possent. Ab ipsis primordiorum scholis institutio cantus et musicae incipienda est, ac deinde in gymnasio et lycaeo continuanda; ita enim qui sacros ordines suscepturi sunt, cum iam cantus periti sensim sine sensu facti sint, in theologicorum studiorum curri­culo, sine ullo quidem labore ac difficul­tate, altiore illa disciplina institui poterunt quam verissime aestheticam dixeris mono­diae gregorianae ac musicae artis, poly- phoniae atque organi, quamque clerum pernoscere omnino decet. II. Esto igitur in Seminariis ceterisque studiorum domiciliis, utrique clero recte conformando, brevis quidem sed frequens ac paene cotidiana cantus gregoriani et musicae sacrae lectio vel exercitatio; quae si liturgico spiritu peragatur, sola- tium potius quam onus, post severiorum disciplinarum studium, alumnorum animis afferet. Auctior ita pleniorque utriusque cleri in liturgica musica institutio id certe efficiet ut ad dignitatem priscam splen­doremque chorale officium restituatur, quod pars est divini cultus praecipua; itemque ut scholae et capellae musicorum, quas vocant, ad veterem gloriam revo­centur. III. Quicumque in basilicis aedibusque cathedralibus, collegiatis et conventuali- bus religiosorum cultum [moderantur et exercent, iidem totis viribus contendant ut rite, id est ad Ecclesiae praescripta, chorale officium instauretur; neque id solum quod ad commune praeceptum spectat divini officii peragendi digne sem- per, attente ac devote, sed etiam quan­tum ad canendi artem attinet; in psal­lendo enim, et iusta tonorum ratio curanda est una cum mediis suis numeris clausu­lisque ad sonum exquisitis, et congruens ad asteriscum mora, et plena denique concordia illa in psalmodicis versiculis hym­norumque strophis conclamandis. Quae si egregie efficiantur, omnes rite psallentes, cum suorum animorum in adorando Deo unitatem mirifice ostendant, tum, in mode­rata duarum chori partium vice, sempi­ternam illam Seraphim laudem, qui clama­bant alter ad alterum: ,Sanctus, Sanctus, Sanctus “ aemulari videntur. IV. Ne quis autem in posterum faci­les excusationes praetexat ut ab officio Ecclesiae legibus parendi liberatum se exis­timet, ordines canonicorum omnes ac reli­giosae eaedem communitates de his re­bus in statis coetibus agant; et quemad­modum olim cantor erat seu rector chori, ita in posterum .in canoninorum et religi­osorum choris aliquis eligatur peritus, qui cum liturgiáé cantusque choralis normas in usum deducendas curet, tum singulorum vel chori universi vitia emen­det, Quo in genere praetereundum non est, ex veteri constantique Ecclesiae discip­lina atque ex ipsis capitularibus constitu­tionibus quae adhunc vigent, quotquot

Next

/
Thumbnails
Contents