A Győri Püspökség Körlevelei, 1929

Tartalomjegyzék

VI. Nr. 1445. Constitu­tio apóst, de liturgia deque cantu Gregor, et musica s. provehen­dis. 1 1 1 1 1 1 1 1 1 : Divini cultus sanctitatem tuendi cum Ecclesia a Conditore Christo munus acce­perit, eiusdem est profecto, salva quidem Sacrificii et sacramentorum substantia, ea praecipere — caerimonias nempe, ritus» formulas, preces, cantum — quibus minis­terium illud augustum et publicum optime regatur, cuius peculiare nomen est Liturgia, quasi actio sacra praecellenter. Atque res utique sacra est liturgia; per eam enim ad Deum evehimur ipsique coniungimur, fidem nostram testamur nosque gravissimo ei obligamur officio ob accepta beneficia et auxilia, quibus perpetuo indigemus. Hinc intima quaedam necessitudo inter dogma et liturgiám sacram, itemque inter cultum Christianum et populi sanctificatio­nem. Quapropter Caelestinus I fidei cano- nem expressum esse censebat in veneran­dis liturgiáé formulis; ait enim: ,legem credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules man­data sibimet legatione fungantur, apud divinam clementiam humani genens agunt causam, et tota secum Ecclesia congemiscente postulant et precantur'1 Quae communes supplicationes primum opus Dei, deinde officium divinum appel­latae, quasi debitum cotidie Deo solven­dum, noctu dieque olim fiebant, magna quidem Christianorum frequentia. Ac mirum quantum iam inde ab ipsa antiquitate tem­porum ingenuae illae cantilenae, quae 1 Epist. ad episcopos Galliarum. Patrol. Lat. I. 535. sacras preces actionemque liturgicam exor­nabant, ad fovendam in populo pietatem contulerunt. Namque in veteribus prae­sertim basilicis, ubi episcopus, clerus popu­lusque divinas laudes alterne concinebant, non parum liturgici cantus eo valuere ut plurimi ex barbaris ad Christianum civilem- que cultum, historia teste, adducerentur. In templis catholicae rei oppugnatores altius sanctorum communionis dogma didicerunt; quamobrem Valens imperator, arianus, prae divini mysterii maiestate, a S. Basilio peracti, stupore quodam insolito correptus, animo deficiebat; ac Mediolani S. Ambrosius ab haereticis arguebatur se turbas liturgicis cantibus fascinare, quibus quidem per­culsus Augustinus consilium cepit Christi fidem amplectendi. In ecclesiis deinde, ubi ex tota fere civitate chorus ingens fiebat, opifices, aedium, fabri, pictores, sculptores, litterarum ipsi studiosi, per liturgiám ea theologicarum rerum cog­nitione imbuebantur, quae hodie ex illius aetatis mediae monumentis tanto­pere elucet. Ex his intelligitur cur Romani Pontifi­ces tantam adhibuerint sollicitudinem in liturgia tutanda et custodienda; et que­madmodum tam multa erat eis cura in dogmate aptis verbis exprimendo, ita liturgiáé sacrae leges ordinare, tueri et ab omni adulteratione praeservare stu­duerint. Itemque patet cur Sancti Patres liturgiám sacram ( seu supplicandi legem)

Next

/
Thumbnails
Contents