A Győri Püspökség Körlevelei, 1929

Tartalomjegyzék

16 ei duobus aliis catholicis Episcopus, dum­modo gratiam ipsi habeant et communio­nem Sedis Apostolicae. Stricte vero prae­cipimus ut, nisi prius fidei catholicae pro­fessionem emiseris ac sueta juramenta praestiteris juxta statutas formulas, nec Tu consecrationem praedictam recipere audeas, nec eam Tibi impertiatur Antistes a Te electus, cui propterea professionem ac juramenta illa Nostro et Romanae Ec­clesiae nomine recipiendi, nisi Tu ea coram alio Antistite jam ante emiseris, munus ac mandatum per praesentes committimus. Cui Nostro praecepto si Tu et Antistes a Te electus, quod Deus avertat, contra- veneritis, in poenas a jure statutas vos ipso facto incursuros sciatis. Datum Romae apud S. Petrum anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo nono, die vige­sima octava mensis Februarii, Pontificatus Nostri anno octavo. Fr. Andreas Card. Frühwirth, Cacellarius S. R. E. — Domi­nicus Jorio, Prot. Ap. — Alfredus Carimi, Protonotarius Apostolicus. — Alfridus Li­berati, Cane. Ap. Adjutor a studiis — Dominicus Francini, Script. Aplicus. — Expedita. Alfridus Marini Plumbator. Fundamento documentorum supra cita­torum Eminentissimus ac Reverendissimus Dominus Justinianus S. R. E. Cardinalis Serédi, Princeps Primas Regni Hungáriáé, Archiepiscopus Strigoniensis, assistentibus sibi Episcopis Illustrissimo ac Reverendis­simo Domino Julio Glattfelder, Episcopo Dioecesano Csanádiensi, nec non Illustris­simo ac Reverendissimo Domino Josepho Grősz, Episcopo titulari Orthosiensi, iuxta Pontificale Romanum, ritibus ab Ecclesia praescriptis ac servatis omnibus a jure statutis, Illustrissimum ac Reverendissimum Dominum Stephanum Hász, electum Epi­scopum titularem Surensem, quem Sancta Sedes exercitui Hungarico Ordinarium castrensem benignissime deputavit, anno Domini millesimo nongentesimo vigesimo nono, die vigesima octava mensis Aprilis in Ecclesia Cathedrali Jaurinensi ad gra­dum episcopalem evexit. Jaurini, die 4. Aprilis 1929. Antonius m. p., episcopus. QyŐMgyháxmegyci alap nyomdamfiintéaata. 3630—1929 V/3.

Next

/
Thumbnails
Contents