A Győri Püspökség Körlevelei, 1927
Tartalomjegyzék
46 bus impudicis quamdam pietatem in Deum et religiosum mysticismum, falsissimum quidem, intexendo: quasi Fides cum rectae vivendi normae negligentia, imo impuden- tissima infitiatione componatur et virtus religionis cum morum depravatione consocietur. Contra, sanctum est vitam aeternam neminem consequi posse, qui, licet veritates divinitus revelatas vel firmissime credat, praecepta tamen a Deo data non custodit, cum Christiani hominis ne ipsum quidem mereatur nomen quicumque fidem Christi professus, Christi vestigiis non ingreditur: „Fides sine operibus mortua est" (lac., 2, 26) monuitque Salvator noster: „Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum" (Matt., 7, 21). Ne quis vero illa opponat: in pluribus illorum librorum nitorem et ornamenta orationis vere laudanda inesse, psycholo- giam hodiernis inventis congruentem praeclare doceri, lascivas autem corporis voluptates eo reprobari quod exprimantur, ut sunt, foedissimae, aut quod interdum cum conscientiae angoribus coniunctae ostendantur, vel quod patefiat quam saepe extrema turpissimi gaudii luctus cuiusdam poenitentiae occupet. Nam neque scribendi elegantia, nec medicinae aut philisophiae scientia — si modo his litterarum generibus ea continentur — nec mens, quaevis ea sit, auctorum impedire unquam possunt quominus lectores, quorum generatim, propter naturae corruptionem, magna est fragilitas magnaque ad luxuriam propensio, paginarum immundarum illecebris sensim irretiti, et mentibus pervertantur et cordibus depraventur, ac, remissis habenis cupiditatum, ad scelera omnis generis delabantur, vitamque ipsam, sordibus op- pletam, fastidientes, haud raro se ipsi interimant. Ceterum quod mundus, qui sua quaerit usque ad comtemptum Dei, his libris delectetur, eosdemque divulget, mirandum non est; sed maxime dolendum, a scriptoribus qui Christiano nomine se iactant, operam studiumque in tam exitiosas litteras conferri. Numquid fieri potest, ut principiis ethicae evangelicae adversando, adhaereatur Iesu benedicto, qui omnibus, ut carnem cum vitiis et concupiscentiis suis crucifigant, praecepit? „Si quis vult — inquit — post me venire, abneget semet- ipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matt , 16, 24). Atque eo quidem audaciae et impudentiae scriptores processisse non paucos videmus, ut ea ipsa vitia suis libris in vulgus spargant, quae Apostolus vel nominari a christifidelibus vetuit: „Fornicatio autem, et omnis immunditia . . . nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos" (Eph. 5, 3). Discant isti tandem aliquando se duobus dominis servire non posse, Deo et libidini, religioni et impudicitiae. „Qui non est merum — ait Dominus Iesus — contra me est" (Matt., 12, 30), ac certe cum Iesu Christo non sunt scriptores sordidis descriptionibus bonos depravantes mores, qui societatis civilis ac domesticae sunt verissima fundamenta. Az imént közöltek kapcsán főképen arra hívom fel a lelkipásztorkodó papság figyelmét, hogy a híveket a kifejezetten érzékies irodalmi termékeknek tiltott voltáról megfelelő módon kioktassák. Ezen a téren ugyanis nagy a tájékozatlanság. Sokan azt hiszik, hogy csak azok a tiltott könyvek s csak azokat nem szabad s nem lehet olvasni halálos bűn elkövetése nélkül, amelyek az Index-ben fel vannak sorolva. Ezzel ellentétben számtalan könyv van, amely nem szerepel az Index-ben, mégis tiltottnak minősítendő általános törvény alapján, mely tiltottnak jelenti ki mindazokat az irodalmi termékeket,