A Győri Püspökség Körlevelei, 1927

Tartalomjegyzék

45 2553. sz. Erkölcste­len Irodalmi termékek romboló hatásáról a sz. Officium. VIII. Egyetlen lelkipásztor előtt sem ismeret­lenek azok a szomorú következmények, melyeket az erkölcstelen, érzékiségben tobzódó modern irodalomnak kell tulaj­donítanunk. Ma már nemcsak az ú. n. ponyvairodalomnak készítői, hanem a leg- ünnepeltebb szerzők is igen sokszor vagy kifejezetten az érzékiség felébresztése cél­jából írnak, vagy legalább is olyan alak­ban adják elő különben nem kifogásolható gondolataikat, hogy az olvasóban szinte elmaradhatatlanul jelentkezik a bűnre csá­bító érzéki vágyaknak felkeltése. Ezzel a szomorú ténnyel és a vele kapcsolatos teendőkkel foglalkozik a sz. Officiumnak folyó évi május hó 3-án kelt dekrétuma (A. A. S. 1927. pag. 186.), melyből szó- szerint közlöm a következőket: Inter mala huius aetatis funestissima, quae doctrinam Christianam de moribus penitus subvertunt atque animabus, Iesu Christi emptis pretioso Sanguine, admo­dum nocent, imprimis numeranda sunt ea litterarum genera quae sensualitati et libi­dini aut etiam lascivo cuidam mysticismo indulgent. Huiusmodi sunt praecipue fa­bulae romanenses, narratiunculae commen­ticiae, dramata, comoediae, quarum qui­dem scriptionum incredibiliter fecunda sunt haec tempora quotidieque maior ubi-' que copia diffunditur. Quae ingeniorum commenta quibus tam multi, maximeque iuvenes, tantopere ca­piuntur, si pudoris et honestatis finibus, non sane angustis, continerentur, non so­lum sine fraude delectare, sed etiam ad legentium mores conformandos prodesse possent. Nunc vero satis dolere non licet, ut dictum est, ex hac affluentia librorum, in quibus magna cum fascinatione nugacitatis par inest turpitudo, gravissimam animarum iacturam exsistere. Etenim quam plures huius generis scriptores fulgentissimis ima­ginibus impudica facta depingunt; obscoe- nissima quaeque, modo tecte, modo aperte et procaciter, omni castimoniae lege neg­lecta, enarrant; subtili quadam analysi vitia carnalia vel pessima describunt eaque cunctis orationis luminibus et lenociniis exornant, adeo ut nihil iam in moribus inviolatum relinquatur. Id omne quam perniciosum sit, praesertim adolescentibus quibus fervjor aetatis difficiliorem efficit continentiam, nemo est qui non videat. Volumina autem illa, tenuia saepe, parvo venalia prostant apud bibliopolas, per vias et plateas civitatum, in stationibus, quae dicuntur, viae ferreae, eademque in manus omnium mira rapiditate veniunt et familias Christianas in magna et luctuosa frequenter discrimina adducunt. Nam quis ignorat litteris eiusmodi phantasiam for­titer excitari, effrenatam libidinem vehe­menter accendi et cor in coenum turpi­tudinum trahi ? Ceteris vero fabulis amatoriis multo peiores solent ab iis proferri qui, horribile dictu, pabulum morbosae sensualitatis re­bus sacris cohonostare non verentur, amori­

Next

/
Thumbnails
Contents