A Győri Püspökség Körlevelei, 1924
Tartalomjegyzék
* nomine extra Urbem exercendas, ut decessores Nostri simili in causa decreverunt, sic Nosmet per totum Anni Sancti decursum intermitti suspendique decernimus, iis tamen exceptis quas enumeraturi sumus. Etenim ex indulgentiis, quae pro vivis concesse sunt, has, quae sequuntur, integras atque immutatas permanere volumus: I. Indulgentias in articulo mortis lucrandas. II. Eam, qua frui omnibus licet, quotquot, ad sacri aeris pulsum, Salutationem angelicam, aliamve pro temporis ratione precationem, recitaverint. III. Indulgentias iis tributas qui pie templa inviserint, ubi Sacramentum augustum quadraginta horarum spatio adorandum proponitur. IV. Indulgentias, quas eos lucrari decretum est, qui Sacramentum augustum, cum ad aegrotos defertur, comitentur, aut cereum vel facem per alios ferendam ea occasione mittant. V. Indulgentiam, toties quoties lucrandam, iis concessam, qui Sacellum Portiunculae in templo S. Mariae Angelorum, prope Assisium, pietatis causa, adierint. VI. Indulgentias, quas S. R E. Cardinales, Apostolicae Sedis Nuntii, itemque Archiepiscopi et Episcopi in usu Pontificalium aut impertienda benedictione alia- ve forma usitata largiri solent. Ceteras omnes indulgentias plenarias et partiales, aut ab Apostolica Sede directe concessas, aut ab aliis quoque pacto concessas concedendasque ex facultate iure ipso vel peculiari induito sibi facta decernimus, per totum Annum Sanctum vivis nequaquam prodesse, sed tantummodo vita functis. Praesentium interea auctoritate Litterarum praecipimus ac mandamus, ut, praeter Indulgentias Iubilaei easque, quas superius singillatim excepimus, nullae praeterea aliae uspiam, sub poena excommunicationis ipso facto in46 currendae aliisque poenis arbitrio Ordinariorum infligendis, publicentur, indicantur vel in usum demandentur. Ad illud idem propositum, ad quod indulgeniiarum intermissio speclat, facultates et indulta absolvendi etiam a casibus Nobis et Apostolicae Sedi reservatis relaxandi censuras, dispensandi a votis eademque commutandi, dispensandi praeterea ab irregularitatibus et impedimentis, cuilibet quoquo modo concessa, extra Urbem eiusque suburbium, per Iubilaei Maximi decursum suspendimus nullique suffragari volumus. Ne tamen ab innovata praesentis temporis disciplina recedamus, haec per exeptionem decerminus: I. Ratae sint facultates omnes per Codicem iuris canonici quovis modo concessae, exeptis facultatibus ex privilegio provenientibus, per Codicem non revocato ut ad canones 4 et 613. II. Ratae item firmaeque sunto facultates pro foro externo ab Apostolica Sede tum Nuntiis, Internuntiis et Delegatis Apostolicis factae tum Ordinariis locorum et Antistitibus religiosorum Ordinum quoquo modo in subditos suos tributae. III. Quas denique facultates S. Poeni- tentiaria Nostra impertire solet Ordinariis aut confessariis pro foro interno, easdem ne extra Urbem quidem suspendimus, sed ita ut erga eos dumtaxat poenitentes exerceantur, qui, quo tempore confessionem peragunt, iudicio Ordinarii aut con- fessarii nequeant sine gravi incommodo Urbem adire. Quecumque autem his litteris decreta continentur, ea omnia stabilia, rata, valida esse volumus et iubemus, contrariis non obstantibus quibuslibet. Earum vero exemplis aut excerptis, etiam impressis, notarii publici cuiusvis manu subscriptis ac sigillo alicuius in ecclesiastica dignitate constituti munitis, eandem volumus haberi fidem,