A Győri Püspökség Körlevelei, 1924
Tartalomjegyzék
I Nr. 2573. Indulgentiae Anni Iubilaei concedun túr monia- libus aliisque stabili impedimento detentis. quae haberetur praesentibus si essent exhibitae vel ostensae. Nulli igitur liceat hanc paginam Nostrae suspensionis, declarationis, voluntatis infringere vel ei, ausu temerario, contraire; si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die V. mensis iulii anno MDCCCCXX1V, Pontificatus Nostri tertio. 0. Card. Ca- giano, S. R. E. Cancellarius. 0. Card. Giorgi, Poenitentiarius Maior. Raphael Virili, Protonotarius Apostolicus. Ioannes Zani Caprelli, Protonotarius Apostolicus. Loco f Plumbi. PIUS EPISCOPUS servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Apos- tolico muneri, quo divinitus fungimur, fla- grantissimaeque caritati, qua universum dominicum gregem, Nobis commissum, complectimur, consentaneum profecto est, idemque cum more institutoque decessorum Nostrorum apprime congruens, ut — postquam, per Constitutiones ante editas, praesentissima expiationis remedia salutisque adiumenta iis omnibus paravimus ac providimus, quibus aut Romae incolis aut advenis facultas non deerit statutis condicionibus parendi, ut propositam sibi plenissimam Iubilaei veniam assequantur — iam ceteris longe plurimis prospiciamus, qui non una de causa impedientur quo- minns aut Romanam peregrinationem suscipiant aut praescriptas quattuor Basilicarum visitationes instituant. Eos intellegi volumus, qui cum intra claustralia saepta vivant, vel in hostium potestate versentur custodiaque publica detineantur vel corporis infirmitate laborent, prohibentur prorsus ne imperata, Iubilaei causa, expiandis animis opera adgrediantur ac perficiant. Ouorum condicioni aut calamitati officium benignitatis Nostrae deesse nolumus, eo vel magis quod Nobis spondemus futurum, ut coniunctis eorundem precibus, quibus promerita accedant sive innocentis vitae in divinis rebus contemplandis virtutibusque religiosis exercendis traductae, sive castigationis aegrotationisque, poenitentiae spiritu, toleratae, illa a Deo bona catholico nomini obveniant, quae ut ab omnibus flagitarentur indicendo Iubilaeo maximo mentem esse Nostram aperte declaravimus. Itaque concessionis huius Nostrae, ex qua Iubilaei veniam lucrari — ita quemadmodum mox dicemus — ii etiam possint, quibus sepulcra Apostolorum et Patriarchales Urbis Basilicas adire non liceat, participes dumtaxat sunto: I. In primis moniales omnes, quae in coenobiis degunt sub claustri perpetui disciplina; item quae in iisdem monasteriis aut probandae et postulantes sunt aut tirocinium erercent aut educationis aliave legitima de causa, etsi per maiorem tantummodo anni partem, commorantur. Neque excipi volumus mulieres earum contubernales, quae, famulatus uel stipis colligendae gratia, saepta religiosa egrediuntur. II. Omnes religiosae Sorores, scilicet votorum simplicium, quae ad Congregationem pertineant iuris sive pontificii sive dioecesani, quamquam severiore claustri lege non adstringuntur, una cum suis no- vitiis, probandis, atque educandis puellis — semiconvictricibus quoque, ut aiunt, non tamen externis — aliisque communi cum ipsis mensa utentibus, domicilio vel quasi domicilio. III. Pariter Oblatae, seu piae feminae, vitae societate coniunctae, etiamsi vota non emittant, quarum tamen Instituta ab Ecclesiastica auctoritate vel ratione stabili vel ad experimentum probata sint, una cum suis novitiis, probandis, puellis educandis aliisque communi cum ipsis contubernio utentibus, ut de Congregationibus religiosis n. II diximus. 47