A Győri Püspökség Körlevelei, 1919

Tartalomjegyzék

IV. 4376. sz. Litterae Benedicti P. P. XV. ad Joan- nem S. R. E. Pr. Card. Csernoch, Archiepis- copum Strigoni- ensem. „Dilecto Filio Nostro Joanni S. R. E. Presb. Card. Csernoch Archiepiscopo Strigoniensi Benedictus P. P. XV. Di­lecte Fili Noster salutem et apostolicam benedictionem. Quoad Hungária vestra, superioribus mensibus, magna rerum perturbatione con­cussa improvide est, cum ob miserias communes praecipuo quodam dolore ex­cruciati sumus, tum tibi, Dilecte Fili Nos­ter, conlegisque in episcopatu tuis vehe­menter ab hostili dominatu timuimus. Nuperrime autem, simul atque Venerabi­les Fratres Episcopos Vesprimiensem et Vaciensem admisimus, singillatim atque accuratissime ab utroque edocti sumus quibus vos conflictati sitis quamque gra­vibus aerumnis. — Ita enim sacro patri­monio destituti estis ut ne relictum qui­dem vobis sit unde vitam aleretis; impe­diti omnino quominus pastorale libere exerceretis munus, acerbissimas vexatio­nes oppetiistis; omnia demum experti et perpessi estis, quae homines, quovis freno exsoluti Ecclesiaeque odio instincti, ad nocendum excogitare potuerunt. Verum- tamen ex ipsa tristium eventuum enarra- ;ione plura collegimus, quibus abunde delectaremur, siquidem intelleximus, vos, sine macula et iactura dignitatis, immo etiam invicta cum fortitudine calamitates ! eas omnes pertulisse et clero populoque vestro mirifica praebuisse virtutum ex­empla. Qua in re sciatis volumus, Nos et angoribus vestris paterna caritate con­gruere et constantiam vestram summo­pere vobis gratulari. Quoniam vero cle­rum et Christifideles vobis commissos memoravimus, facere non possumus quin publice collaudemus cum sacerdotes istos, qui, maximam partem, Antistites suos .mitati, se officii retinentissimos praesti­terint, tum catholicos Hungaros, quorum fides animique magnitudo offecerit ne clerus maiora indignioraque pateretur. Ac certe cum intemperantes rei publicae gubernatores id propositum sibi haberent, ut cum vetere societatis ordine Ecclesiae iura et maiorum fidem labefactarent, cer­nere re ipsa licuit quam altis in populo radicibus defixa esset catholica ea fides unde inlustris S. Stephani natio, uti olim omnem cultum atque humanitatem hausit, ita spem omnem futurae prosperitatis spondere sibi unice potest. Quo in ge­nere clerus iste omni contentione nitatur oportet, ut in popularium animis avita fides consistat incolumis, immo uberius excolatur; quod sacerdotes haud multo negotio asse- quentur, si arctiore cum fidelibus consue­tudine coniuncti erunt eorumque volun­tatem sibi admodum conciliaverint. Quod • •

Next

/
Thumbnails
Contents