A Győri Püspökség Körlevelei, 1919

Tartalomjegyzék

20 vero ad Nos attinet, nihil profecto reliqui faciemus quod nationi vestrae, tam prae­clare de Ecclesia meritae, sit aliquo pacto profuturum. Optata interea reservavimus quae Venerabiles Fratres Episcopi Vespri- miensis et Vaciensis Nobis nomine tuo aperuerunt, opportunamque eorum ratio­nem tunc habebimus cum controversiae ex bello ortae disceptabuntur. Deliberatum vero Nobis est nihil decernere nisi roga­tis antea sententiam quorum intersit, Ve­nerabilibus Fratribus Hungáriáé Episcopis, neque ulla inire consilia nisi quae supre­mum tantummodo religionis et fidelium istorum bonum suggesserit. In solacium interea praeteritorum et praesentium malo­rum inque testimonium paternae bene­volentiae Nostrae, tibi, Dilecte Fili Nos­ter, conlegis in episcopatu tuis et uni­verso clero ac populo Hungáriáé aposto­liam benedictionem amantissime imper­timus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XI. mensis Septembris anno MCMXlX, Pontificatus Nostri sexto. Benedictus P. P. XV. m. p.“ Jaurini, die 15. Novembris 1919. 4377. sz. Motu proprio de missioni­bus catho­licis terrae Sanctae iuvandis. Nuper ex Venerabilis Fratris Patriar­chae Hierosolymitani litteris cognovimus Palaestinenses Missiones ex direptione quam passae sunt, adeo debilitatas iacere, ut iam nequeant quaesitos diutinis labo­ribus retinere fructus, nedum proficere posse videantur. Ad haec aliud accedere idemque praecipuum incommodum de­ploramus: advenas acatholicos ea misera conditione rerum abuti ad suas inibi doctrinas disseminandas; idque, utpote opibus copiisque affluentes, efficere vel incolarum egestati subveniendo, vel, et maxime, scholas instituendo in iis quoque locis ubi nostri sua damna sarcire non possint. Intelligitis, Venerabiles Fratres, quid in hac re ab hominibus catholicis ani­marum salus, quid ipsa Terrae Sanctae ratio postulet. Ut enim in Allocutione, quam hesterna die in Consistorio habu­imus, dicebamus, omnino non ferendum est ibi tot animas, a catholica fide defi­ciendo, ruere in interitum, ubi Iesus Christus Dominus Noster vitam aeternam eis pro­fuso sanguine acquisivit. Omnes igitur boni, quacumque ope possunt, his Mis­sionibus auxilientur oportet ut elidendis acatholicorum conatis evadant pares. Nos certam summam huic rei destinavimus, amplius libenter daturi, nisi Apostolicae Sedis angustiis prohiberemur. Quod autem ad vos attinet, hortatione Nostra profecto non indigetis, ut earumdem Missionum causam agere apud vestros populos omni studio nitamini. Vobis vero instantibus plurimos confidimus esse responsuros, salva tamen stipe quae secundum Decessoris Nostri fel. rec. Leonis XIII. litteras Salvatoris ac Do­mini, pro Locis Sanctis est corroganda et ad Custodem Terrae Sanctae trans­mittenda. Auspicem caelestium munerum bene­volentiaeque Nostrae testem, vobis, Vene­rabiles Fratres, et Clero populoque vestro apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud sanctum Petrum, die XI Martii, anno MCMXIX, Pontificatus Nostri quinto. — Benedictas PP. XV. Jaurini, die 15. Novembris 1919. Relatum est huic S. Congregationi de disciplina Sacramentorum in nonnullis Dioecesibus quosdam Vicarios Foraneos, 1 4378. sz. Demateria SS. Eucha­ristiae.

Next

/
Thumbnails
Contents