A Győri Püspökség Körlevelei, 1919

Tartalomjegyzék

11 3520. sz. XV. Bene­dek pápa irata a magyar viszo­nyokról. Dilecto Filio Nostro Joanní S. R. E. Presb. Card. Csernoch Archiepiscopo Stri- goniensi Benedictus PP. XV. Dilecte Filj Noster salutem et apostolicam benedi­ctionem. Multiplices quidem anxietates tam cru­dele tamque diuturnum bellum Nobis attulit, at nihil magis anxios sollicitosque Nos habet quam quod inde orta rerum perturbatio non solum in societatem civi­lem, sed in religiosas ipsas gentium ratio­nes rendundavit. Praesertim vero magni casus nos movent eorum populorum ex quibus Imperium Austro-Hungaricum com­positum erat, quique iam singuli ad eam rei publicae formam nituntur quae singu­larum nationum votis respondet. Cum enim his populis conspicua pars gregis Nobis divinitus crediti contineatur, quae semper fide et impensa erga Apostolicam Sedem pietate eminuit, facile intelligitur singularem in modum Nos curare ne ali­quod apud eos religio capiat detrimentum. Equidem iis omnibus qui earum Civita­tum res publicas gubernant, dum pacem et prosperitatem suis populis firmare student, speramus fore curae ut sarta tecta Eccle­siae iura legesque conservent, si vere volunt iustitiae in civili societate ac boni publici fundamenta salva consistere. Iam vero nemo ignorat quam cordi sit Apo­stolicae Sedi interna tranquillitas bonum­que nationum, quamque parata semper sit omnem suam operam in id conferre. Quin etiam, quo melius rem assequatur, mutuas necessitudines seu relationes cum legitimis civitatum gubernatoribus, qui se icí velle significaverint, inire consuevit. Admodum igitur opportune hanc Apo- 'olicae Sedis propensam voluntatem illu­strabunt Episcopi, demonstrantes quantam publicae utilitatis spem utriusque pote­statis conspiratio contineat. In admini­strando autem munere sibi divinitus con- creditio, Apostolica Sedes cum prudentiae studioque Episcoporum, tum sacri ordinis et laicorum actioni disciplinaeque confidit. Et enim antiquus ille humani generis op­pugnator Satanas, harum civilium commu­tationum nactus opportunitatem, Ecclesiae solidam compagem dissolvere conatur eiusque salutarem operam impedire. Ita­que Nos aegro sollicitoque animo nuper vidimus nonnullos e Clero nimis aperte licenterque in medios politicarum rerum fluctus se coniicere, seque acerrimis de natione contentionibus immiscere, partium odia concitantes in sacri ministerii digni­tatem. Sed multo maiori Nobis aegre- iudini fuit quod accepimus clericos quos­dam ausos esse populariter comitia ha­bere, ut de sanctissimis Ecclesiae legibus

Next

/
Thumbnails
Contents