A Győri Püspökség Körlevelei, 1919

Tartalomjegyzék

12 abolendis consultarent. Huic tantae tam- que deplorandae officii oblivioni omnino Episcoporum est vehementissime recla­mare ut ad veritatem sanitatemque devii revocentur. Hi vero meminerint iis plane subesse oportere „quos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei“; nam, ut ait Ignatius martyr, „quotquot Dei et Jesu Christi sunt, hi sunt cum Episcopo" (Philad. III. 2.); quare qui non sunt cum Episcopo nec Dei sunt neque Jesu Christi. Eosdem volumus admonitos quam dedeceat sacerdotem catholicum, qui in coercendis cupiditatibus ceteros anteire debeat, ipsum infirmiorem videri. Quam- obrem alte vehementerque denuntient Episcopi nullam prorsus ab Apostolica Sede de sacerdotalis continentiae lege permitti posse quaestionem, quae quidem lex ab ipsa tamquam peculiare ornamen­tum habeatur Ecclesiae Latinae, eiusdem- que fons quidam praecipuus actuosae virtutis. Retundant praeterea ex auctori­tate necesse est inconsideratissimam eorum temeritatem qui non verentur haec con­tendere: „bona sive mobilia sive immo­bilia singulorum beneficiorum seu institu­torum ecclesiasticorum, imo etiam piarum quarumvis fundationum, quoquo modo ad ecclesias et instituta illa pertinentium, esse inalienabilem proprietatem omnium in Hungária existentium catholicorum; eorum- que administrationem iusque de illis pro lubitu disponendi, non tantum in fines praestitutos, sed etiam in alios prorsus fines, transferanda esse ad comitia sic dicta catholicorum." Quibus quidem principiis, a spiritu sacerdotali maxime alienis, non solum hierarchicus ordo omnisque Eccle­siae disciplina subvertitur, sed etiam di­vina ipsa Decalogi praecepta violantur. Simul vero Episcopos, quam maximo studio possumus, hortamur ut omnibus paternae caritatis officiis suum quisque clerum sibi devinciant varias eius necessi­tates materiales, uti dicuntur, et morales ipsi per se accurate exquirant: eisque ut medeantur, nihil praetermittant; id quod non dubitamus quin ipsi iam ha­beant in animo efficere. Item explorent quid suo populo pro novis temporibus necesse sit, eique opportune consulant; et, si opus fuerit, rem ad Apostolicam Sedem deferant. Haec tibi, dilecte Fili Noster, qui in acie et dimicatione versaris, paterna cum fiducia edicentes, caelestium auspicem munerum et praecipuae bene­volentiae Nostrae testem, Apostolicam benedictionem tibOuoque gregi universo amantissime impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die XII. Martii, in festo S. Gregorii Magni, anno MDCCCCX1X, Pontificatus Nostri quinto. — Benedictus P. P. XV. Jaurini, die 10. Sept. 1919. A vallás- és közoktatásügyi miniszter 1919. évi augusztus hó 19-én kelt rende­letével hatályon kívül helyezte a tanácsköz­társaságnak az iskolaügy közigazgatására vonatkozó rendeletéit s a tanácsköztársa­ság által köztulajdonba vett tanintézeteket a korábbi iskolafentartók tulajdonába visszabocsátotta. Az iskolaszékek tehát mindenütt sza­badon kezelhetik iskolaügyüket s ebben továbbra is a magyar püspöki kar által kibocsátott Rendszabályok az irányadók. A helyi tanterv és órarend elkészíté­sére, továbbá a keresztnek az iskolában való elhelyezésére, valamint a hittantaní­tásra és a tanítók vallásgyakorlataira, úgy­szintén az iskolai bizonyítványok kiállí­tására vonatkozólag a letűnt kommunista rendszer előtt érvényben volt szabályok lépnek újból érvénybe. 822. isk. sz. Iskolák közigaz­gatása.

Next

/
Thumbnails
Contents