A Győri Püspökség Körlevelei, 1918

Tartalomjegyzék

5 Caput I. A quibus et qua ratione praedicatores Verbi Dei sint eligendi. 1. Rmi locorum Ordinarii illud ante omnia semper prae oculis habeant, quod Sacra Tridentina Synodus, anteriores prae­scriptiones innovans ac perstringens, cap. IV., sess. 24. De Reform., sancit; ubi, postquam monuit praedicationis munus Episcoporum praecipuum esse, sic sequi­tur: Mandat (S. Synodus) ut in Ecclesia sua ipsi (Episcopi) per se, aut, si legi­time impediti fuerint, per eos quos ad praedicationis officium assument; in aliis autem Ecclesiis per parochos, sive, iis impeditis, per alios ab Episcopis (impen­sis eorum, qui eas praestare aut tenentur vel solent) deputandos, in civitate aut in quacumque parte dioecesis censebunt ex­pedire, saltem dominicis et solemnioribus diebus festis ... sacras Scripturas divinam­que legem annuntient. Nullus autem sae­cularis sive regularis, etiam in Ecclesiis suorum Ordinum, contradicente Episcopo, praedicare praesumat. Quod plane in novo ecclesiastico Co­dice confirmatur can. 1327., 1328. et 1337. 2. Cum igitur ad Episcopum loci Ordinarium praedicandi munus praecipue spectet, cumque ad eumdein pertineat assumere ac deputare qui ipsum sub­stituant proque ipso suppleant in hoc gravissimo ministerio, etiam specifice in casu quo praedicationis impensae, aut ex consuetudine, ab aliis sint persolvendae; nullus nec valide nec licite eligere aut advocare concionatorem quempiam etiam pro ecclesia propria; nullusque de clero sive saeculari sive regulari, huiusmodi invitationem licite acceptare poterit, nisi intra limites ac modos in sequentibus arti­culis statutos. 3. Parochi, vi missionis habitae in eorum electione, sicut ad confessiones excipiendas habilitantur, ita etiam facul­tate concionandi gaudent, salva quidem lege residentiae salvisque conditionibus ceteris, quas Ordinarius necessario vel uti­liter apponendas censuerit. Idem de Ca­nonico Theologo dicendum quoad lectio­nes Scripturae sacrae. 4. In reliquis casibus universis, ad praedicandum populo fidelium in publicis templis vel oratoriis, etiam regularium, et a sacerdotibus etiam regularibus, necesse est ut facultas obtineatur ab Ordinario dioecesis. 5. Huiusmodi facultas, ad normam eorum quae in Codice praescribuntur can. 1341, § 1 et 2, petenda est: a) a prima Capituli dignitate, pro prae­dicationibus, quae ex lege vel voluntate Capituli fiant in ecclesia propria; b) a Superiore regulari, servatis re- spectivi Ordinis vel Congregationis regu­lis, pro ecclesiis religionum clericalium; c) a parocho pro ecclesia parochiali aliisque ecclesiis ab ea dependentibus; d) et si agatur de parocho ecelesiae spectantis ad Capitulum vel ad Ordinem religiosum, ab eodem parocho pro con­cionibus, quae ab ipso pendent, secluso Capituli vel religionis interventu; e) a sacerdote primicerio vel capel- lano confraternitatis cuiuslibet pro ecclesia propria; f) a sacerdote ecclesiae rectore, qui­que sacras ibidem functiones de iure per­agit, pro omnibus ecclesiis aliarum cor­porationum moralium non clericalium, aut religionum laicalium, monialium priva­torum. 6. Ad tramitem decisionum S. C. Concilii in Sutrina, 8 Maii 1688, et in Ripana, 21 Maii 1707, qui praedictam facultatem postulat, debet tantum concio-

Next

/
Thumbnails
Contents