A Győri Püspökség Körlevelei, 1918

Tartalomjegyzék

6 natoris nomen proponere, idque subordi- nate ad beneplacitum Ordinarii, qui solus uti potest verbis eligimus et deputamus ad postulationem N. N., etc. 7. Postulatio ab obtinendum concio- natorem aliquem facienda est tempore utili et opportuno, ut Ordinarius com­mode queat informationes necessarias de eiusdem persona habere (Codic., can. 1341, § 2): hoc autem tempus, generatim lo­quendo, haud erit inferius duobus mensi­bus, uti iam statuit S. C. Concilii in Theanen., 19 Aprilis 1728 et 30 Aprilis 1729; salva tamen Episcopis facultate tempus aliud statuendi etiam brevius pro genere et gravitate praedicationis et pro qualitate concionatoris, dioecesani vel extradioecesani. 8. Quicumque, obligatione petendi facultatem posthabita, sacerdotem quem­piam ad concionandum invitaverit; item- que sacerdos quilibet, qui tali modo in­vitatus scienter acceptarit et concionatus fuerit, puniendi sunt ab Ordinario poenis eius arbitrio statuendis, non exclusa su­spensione a divinis. 9. Facultas praedicandi, quando agitur de concionatore extradioecesano, scripto tribuenda erit, designato etiam loco et genere praedicationis, pro quibus concessa fuerit. 10. Ordinarii, onerata graviter eorum conscientia, facultatem concionandi nemini concedent, nisi prius ipsis constiterit de illius pietate, scientia et idoneitate, secun­dum praescriptiones quae sequenti capite tradentur: si vero agitur de sacerdotibus extradioecesanis vel de religiosis cuius­cumque Ordinis, nisi prius respectivum Ordinarium et Superiorem interpellaverint ac responsionem favorabilem habuerint. 11. Ordinarius et Superior regularis qui ab alio Ordinario de informationibus interrogati fuerint circa pietatem, scientiam atque idoneitatem ad praedicandum cuius­piam eorum subditi, tenentur sub gravi eas pro veritate tradere, secundum scien­tiam et constientiam prout in can. 1341, § 1, novi Codicis praescribitur. Ordinarius vero qui illas recipit, tenetur eisdem se conformare, secretum de acceptis notitiis absolute servando. 12. Ordinarius qui ob informationes ut supra acceptas aut aliam ob causam, censuerit in Domino concionandi faculta­tem alicui denegare, sufficit ut idipsum petenti facultatem significet quin aliud ad­dat, soli Deo rationem de sua sententia redditurus. Caput II. Quo pacto constare debeat de idoneitate condonator ia. 13. Generatim loquendo, sicut ad tri­buendam sacerdoti cuivis facultatem pro ministerio excipiendi fidelium confessiones Ordinarii arctissime obligantur certitudi­nem acquirere de eius idoneitate et culpa se innexos reputarent si ad tantum munus admitterent qui moribus foret indignus, vel scientiae debitae defectu incapax; ita et non aliter iidem Ordinarii debent se gerere, antequam aliquem assumant et destinent ad ministerium verbi. 14. Medium ordinarium ad digno­scendam cuiuspiam idoneitatem ad prae­dicationis officium, praesertim quoad scien­tiam et quoad actionem, est examen a candidato voce et scripto subeundum co­ram tribus examinatoribus, qui arbitrio Ordinarii possunt seligi vel inter exami­natores synodales vel etiam inter sacerdo­tes extradioecesanos, aut etiam e clero regulari. Cognita autem idoneitate quoad scien­tiam et actionem, vel etiam in anteces­sum haud minori studio, imo etiam maiori,

Next

/
Thumbnails
Contents