A Győri Püspökség Körlevelei, 1918

Tartalomjegyzék

2 sit, non graeca, non slavonica, sed cat­holica, nullum inter eius filios intercedere discrimen, eosque, sive latinos, sive grae- cos, sive slavos, sive aliarum nationum, omnes apud hanc Apostolicam Sedem eumdem locum obtinere. Quare de apostolicae potestatis pleni­tudine haec Motu proprio statuimus et sancimus: I. Sacra Congregatio de Propaganda Fide pro negotiis ritus orientalis die XXX mensis Novembris huius anni esse desinat. II. Seorsum a S. Congregatione de Propaganda Fide, S. Congregatio pro Ecclesia Orientali sit a die I mensis in- sequentis: cui quidem praeerit ipse Sum­mus Pontifex. Ea complectetur aliquot S. R. E. Cardinales, ex quibus unus Secre- tarius erit: adiunctos habebit e specta­tissimis de Clero viris unum Assessorem et plures tum ex latino tum ex orientali ritu Consultores; praeterea idoneum offi­cialium numerum ex clericis qui rerum orientalium peritiores sint. III. Huic Congregationi reserventur omnia cuiusvis generis negotia quae sive ad personas, sive ad disciplinam, sive ad ritus Ecclesiarum orientalium referuntur, etiamsi sint mixta, quae scilicet sive rei sive personarum ratione latinos quoque attingant. IV. Pro Ecclesiis ritus orientalis haec Congregatio omnibus facultatibus potiatur, quas aliae Congregationes pro Ecclesiis ritus latini obtinent, salvo tamen iure Con­gregationis S. Officii. V. Eadem Congregatio controversias dirimat via disciplinari; quas vero ordine iudiciaro dirimendas iudicaverit, ad tribu­nal remittet quod ipsa Congregatio desig­naverit. Quae omnia rata et firma esse volu­mus in perpetuum, contrariis quibuslibet, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum die 1 mensis Maii, anno MDCCCCXVII, Ponti­ficatus Nostri tertio. Benedictus PP. XV. Jaurini, die 20. Januarii 1918. Orientis catholici ad spem veteris pros­peritatis excitandi causa, mense Maio ver­tentis anni Sacram Congregationem pro Ecclesia Orientali instituimus. Sed quod habemus propositum certe evenit facilius uberiusque, si, qui in eo persequendo Nobis navaturi sunt operam, illi optime parati instructique ad laborandum deve­nerint. Itaque proprium altiorum studiorum domicilium de rebus orientalibus in hac Urbe, Christiani nominis capite, condere decrevimus, idque et omni apparatu, quem huius aetatis eruditio postulat, ornatum, et doctoribus, in uno quoque genere peri- tissimis Orientisque perstudiosis insigne: in quo quidem Latini primum sacerdotes qui apud Orientales sacrum ministerium obire voluerint, congruenti, quae omnes numeros habeat, institutione formentur. Haec porro studiorum domus pateat etiam Orientalibus tum unitis tum orthodoxis qui appellantur: illis quo ordinarium doc­trinae curriculum harum disciplinarum accessione perficiant; hi vero ut possint, omni praeiudicata opinione deposita, veri­tatem penitus perscrutari. Volumus enim ibi doctrinae catholicae simul et ortho­doxae una pariter procedat expositio, ut cuivis sui iudicii viro evidens fiat quibus e fontibus utraque manaverit, ex Apos- tolorumne praedicatione, Ecclesiae perenni magisterio ad nos tradita, an aliunde. Quod igitur rei Christianae in Oriente bene vertat, Nos Motu proprio consti­tuimus et sancimus: Nr. 592. De insti­tuto ponti­ficio stu­diis rerum orien- talum pro­vehendis.

Next

/
Thumbnails
Contents