A Győri Püspökség Körlevelei, 1918

Tartalomjegyzék

3 I. Institutum studiis rerum orientalium provehendis Romae esto, quod, praecipua sub vigilantia curaque Summi Pontificis positum, pontificii titulo decoretur. II. Illud S. Congregationi pro Ecclesia Orientali proxime subiectum erit, per eamque Nobis ac Nostris successoribus. III. Propria distinctaque sedes Instituto erit in iis prope Vaticanum aedibus, ubi „Hospitium de Convertendis" vulgo dic­tum, usque adhuc fuit: id quod fieri volu­mus sine ullo detrimento ipsius Hospitii. IV. Hae in Instituto tradantur discip­linae : a) Theologia orthodoxa quae varias orientalium Christianorum de divinis rebus doctrinas attingat, cum praelectionibus de Patrologia orientali, de Theologia historica ac de Patristica b) Ius canonicum omnium Orientis Christianarum gentium c) Multiplex Orientalium Liturgia d) Byzantii Orientisque reliqui Historia tum sacra tum civilis: cui praelectiones accedent, de Geographia elhnographica, de Archeológia sacra, de Constitutione earum gentium civili et politica e) Litterae sermonesque Orientalium. V. Horum omnium studiorum cursus biennio conficiatur. VI. Scholas Instituti frequentabunt sacer­dotes ex latino ritu qui in Oriente sacrum ministerium obituri sunt; easdem frequ­entare licebit non modo clericis nostris orientalibus, sed etiam iis orthodoxis qui sint veritatis altius inquirendae cupidi. VII. Ne quid autem adiumenti ad studia ibidem desit, Instituto Bibliothecam adiun- gimus bene apparatam cum a librorum delecta copia, tum a scriptis periodicis quae ad rem pertineant. Quae vero hic a Nobis constituta sunt, ea in perpetuum valere iubemus, contra­riis quibusvis, etiam specialissima men­tione dignis, non obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum, die XV mensis Octobris MDCCCCXVII Pon­tificatus Nostri anno quarto. Jaurini, die 20. Januarii 1918. Beatissime Pater! Smus D. N. Benedictus Div. Prov. PP. XV. in audientia diei 19 vertentis mensis infrascripto Cardinali Poenitentiario Maiori impertita, perlibenter excipiens prae­missas preces, concedere dignatus est ut indulgentias, pro quibus lucrandis recita­tio precum una cum aliquo corporis actu iniungitur, quem mutilati peragere impares sunt, isti lucrari valeant fusis dumtaxat precibus. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae in Sacra Poe- nitentiaria die 22. Octobris 1917. — L. f S. — Gulielmus Card. van Rossum, Poenit. Maior. — F. Borgongini Duca, Secretarius. Jaurini, die 20. Januarii 1918. Henricus Genovesi, O. P., capella- nus militaris nosocomii Gorlae I. in Mediolanensi archidioecesi, humillime exponit quae sequuntur: Multi mutilati signo Crucis se mu­nire vel genua flectere coram Smo Sacra­mento non possunt, et proinde privantur indulgentiis hisce cultus actibus adnexis. Quam ob causam orator a Sanctitate Vestra enixe gratiam postulat ut prae­dictas indulgentias lucrari possint muti­lati qui signum Crucis facere nequeunt, dummodo formulam recitent, et qui in genua provolvi non possunt, dummodo caput inclinent. Et Deus . .. Nr. 593. Quo modo mutilati indulgen­tias lucrari possint quibus­dam actibus cultus adnexas.

Next

/
Thumbnails
Contents