A Győri Püspökség Körlevelei, 1917
Tartalomjegyzék
39 Nr. 1146. Epistola S. Sanctitatis ad episcopos Hungáriáé i i I : i | S. S. Benedictus PP. XV. ad litteras Episcopatus Hungáriáé ex ultimo conventu humillime transmissas sequenti respondere dignatus est autographa epistola: Dilecto Filio Nostro Joanni tit. S. Eusebii S. R. E. Presb. Card. Csernoch Archiepiscopo Stri- goniensium ac Venerabilibus Fratribus Hungáriáé Archiepiscopis et Episcopis Strigonium BENEDICTUS PP XV. Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres Salutem et Apostolicam Benedictionem. Communi vestra epistola delectati admodum sumus. Quid enim in ea est quod pietatem in Nos vestram, quod vestra in concreditos greges studia vestramque sollertiam non ea esse declaret, quae a bonis pastoribus sunt Pastori Maximo desideranda? Re quidem vera a celebrando annuo conventu non vos prohibuit saevientis huius belli vis: consilia agitastis aptissima tempori, probatissima Nobis: actuosam caritatem vestram curasque de gregibus multiplices ac graves cumulatiores effecistis uberrima voluntatis in Nos significatione. Hoc unum expetendum a Deo superest, ut qui vobis tam bonam indidit mentem, Idem et semen praestet seminantibus et incrementa augeat frugum, quas vester pepererit labor. — Ad has, quod attinet, communium rerum tam asperas vices, plane videmus cum sensu Nostro sensus quoque vestros congruere et quae cura Nos torquet, eamdem vos habere vehementer sollicitos. Inde profecto fit ul et hanc doleatis belli diuturnitatem et pacem optatissimam quo magis retardat dies eo ardentiori desiderio instantiorique prece a Deo expostuletis. Et eo sane deducta iam res est, ut conciliandae pacis maturare oporteat consilia coeptaque ingeminanda. Utinam viam pacis ii quantocius cognoscant atque animose persequantur quorum in arbitrio sunt tot populorum sortes! Auspex divinorum munerum No- straeque testis benevolentiae Apostolica sit Benedictio, quam vobis, Dilecte Fili Noster ac Venerabiles Fratres Clero populoque unicuique vestrum tradito peramanter in Domino impertimus. — Datum Romae apud S. Petrum die X. Januarii MCMXV1I. Pontificatus Nostri anno tertio. Benedictus PP. XV. Jaurini, die 28. Februarii a. D. 1917. P. k. 1. 6311/19. sz. 1916. Ö Felsége a király nevében! A magyar királyi Kúria Kucsera József hagyatéka ügyében átadás iránt a pozsonyi királyi járásbíróság előtt folyamatba tett s ugyanott az 1915. évi julius hó 15. napján P. k. 321P7. 1916. szám alatt kelt végzéssel elintézett és a közalapítványi kir. ügyigazgatóság felfolyai t t r 1147. sz. Alapítvány létesítéséhez kormányhatósági jóváhagyás nem szükséges