A Győri Püspökség Körlevelei, 1917

Tartalomjegyzék

118 aggrediantur, apte exponant qui eius fue­rit ortus, quae decursu temporis accide­rint progressiones, mutationes ac vices, ut discipuli pleniorem iurlis cognitionem as­sequantur. Nullo ceterum, praeter Codicem, libro alumnos uti necesse erit; quodsi doctoribus placuerit cos unum aliquem adhibere li­brum, id sancte retinendum, ut non eius libri ordini ordo Codicis, sed huic ille ap­tetur et accommodetur. Romae, ex aedibus S. Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus, die VII. mensis Augusti anni MCMXVII. L. f S. — Caietanus Card. Bisleti, Praef., Ioseph Rossino, Substitutus. Jaurini, die 30. Septembris 1917. Nr. 5046 Dubia circa Altaria privile- giata et Missas in eis cele­brandas. Propositis S. Poenitentiariae Aposto- licae dubiis: 1. An privilegium Altaris applicari possit pluribus defunctis, pro quibus Missa celebratur? 2. An recipi queant onera perpetua Missarum ad Altare privilegiatum cele­brandarum ? S. Tribunal, die 3. Iulii, anno 1917. respondendum censuit: Ad 1. 'Nerjatiue, prout Jam decisum fuit a S. Congregatione Indulgentiarum, decre­tis dierum 29. Februarii 1864. et 19. IunLi 1880. Ad 2. Recipi possunt, dummodo nu­merus Missarum, tam fundatarum quam adventitiarum, sit talis, ut ei commode sa­tisfieri possit. Et in audientia, subsignata die, infra- scripto Cardinali Poenitentario Maiori impertita, SSmus D. N. D. Benedictus div. Prov. Pp. XV., has responsiones in omni­bus approbavit, iussitque ut publici fierent iuris. Datum Romae, in S. Poenitentaria, die 6. Iulii 1917. —(L'. f S. — Gulielmus Card. Van R ossum, Poen. Maior., F. Borgong ini Duoa, S. P. Secretarius. Jaurini, die 30. Septembris 1917. Episcopi aliive locorum Ordinarii complures a SS. D. N. Benedicto Pp. XV. demisse efflagitarunt ut, nulla interposita mora, vigere incipiant praescripta Codicis i. e. quae sequuntur: 1° Canonis 859, §. 2; 2° Canonis 1108, §. 3; 3° Canonis 1247, §. 1; 4o Canonum 1250, 1251, 1252, 1253, 1254. Beatissimus Pater, in audientia die 19. mensis Augusti infrascripto Cardinali data, relatas preces benigne excipiens, decrevit, praescripta canonum, de quibus supra, ex hoc ipso die vim habere; praetereaque, Motu proprio, concessit ut S. R. E. Cardi­nales iam mune omnibus ac singulis fruan- tur privilegiis quae can. 239, §. 1, 240, 600, n. 3, 1189, 1401, eiusdem Codicis de­scribuntur. Quae omnia promulgari iussit, contrariis quibuslibet minime obstantibus. Ex aedibus Vaticanis die 20. mensis Augusti anni 1917. — P. Card. Gasparvi, a Secretis Status. Praescripta Codicis, de quibus supra agitur, sunt sequentia: Can. 859, §. 2: Paschalis communio fiat a dominica Palmarum ad dominicam in albis; sed locorum Ordinariis fas est, si ita personarum ac locorum adiuncta exi­gant, hoc tempus etiam pro omnibus suis fidelibus anticipare, non tamen ante quar­tam diem dominicam Quadragesimae, vel prorogare, non tamen ultra festum san­ctissimae Trinitatis. Nr. 5047 De prae­scriptis aliquorum codicis canonum.

Next

/
Thumbnails
Contents