A Győri Püspökség Körlevelei, 1917

Tartalomjegyzék

119 Can. 1108, §. 1: Matrimonium quoli­bet anni tempore contrahi potest. §. 2: Sollemnis tantum nuptiarum be­nedictio Vetatur a prima dominica Adven­tus usque ad diem Nativitatis Domini in- clusive, et a feria IV. Cinerum usque ad dominicam Paschalis inclusive. §. 3: Ordinarii tamen locorum pos­sunt, salvis legibus liturgicis, etiam prae­dictis temporibus eam permittere ex iusta causa, monitis sponsis ut a nimia pompa abstineant. Can. 1247, §. 1: Dies festi sub prae­cepto in universa Ecclesia sunt tantum : Omnes et singuli dies dominici, festa Na­tivitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, As­censionis et sanctissimi Corporlis Christi, Immaculatae Conceptionis et Assumptio­nis Almae Genitricis Dei Mariae, sancti Joseph eius sponsi, Beatorum Petri et Pauli Apostolorum, Omnium denique San­ctorum. Can. 1250: Abstinentiae lex vetat carne iureque ex carne vesci, non autem ovis, lacticiniis et quibuslibet condimentis etiam ex adipe animalium. Can. 1251, §. 1: Lex ieiunii praescribit ut nonnisi unica, per diem comestio fiat; sed non vetat aliquid cibi mane et ve­spere sumere, servata tamen circa cibo­rum quantitatem et qualitatem probata lo­corum consuetudine. §. 2: Nec vetitum est carnes ac pisoes in eadem refectione permiscere; nec sero­tinam refectionem cum prandio permu­tare. Can. 1252, §. 1: Lex solius abstinen­tiae servanda est singulis sextis feriis. §. 2: Lex abstinentiae simul et ieiunii servanda est feria quarta Cinerum, feriis sextis et sabbatis Quadragcssimae et fe­riis Quatuor Temporum, pervigiliis Pente­costes, Deiparae in coelum assumptae, Omnium Sanctorum et Nativitatis Domini. §. 3: Lex solius ieiunii servanda est reliquis omnibus Quadragesimae diebus. §. 4: Diebus dominicis Vel festis de praecepto lex abstinentiae, vel abstinentiae et ieiunii, vel ieiunii tantum cessat, nec pervigilia anticipantur; litem cessat Sab­bato Sancto post meridiem. Can. 1253. His canonibus nihil immu­tatur de induitis particularibus, de votis cuiuslibet personae physicae vel moralis, de constitutionibus ac regulis cuiusvis re­ligionis vel instituti approbati sive viro­rum sive mulierum in communi viven­tium etiam sine votis. Can. 1254, §. 1: Abstinentiae lege te­nentur omnes qui septimum aetatis an­num expleverint. §. 2: Legie ieiunii iadstringuntur omnes ab expleto vicesimo primo aetatis anno ad inceptum sexagesimum. Jaurini, die 30. Septembris 1917. November hó 4-én, IV. Károly apos­toli királyunk Őfelségének névnapján az ünnepélyes plébániai istentiszteletre a ha­tóságok meghívandók. (Rítust 1. 1917. évi dircctoriumban, augusztus 17-ike után.) Győr, 1917. szeptember 30. 5048. sz. Király névnapján ünnepé­lyes isten- tisztelet. Jegyzőkönyv a győregyházmegyei papi nyugdíjintézetnek Fetser Antal megyés püspök elnöklete alatt 1917. évi szeptem­ber hó 20-án, a régi nagyobb papnevelő­intézet könyvtártermében tartott közgyű­léséről. Jelen vannak: Mladoniczky Ignác c. püspök, nagyprépost, dr. Balits Antal p. praelatus, dr. Szely Lajos p. protonota- rius, dr. Balics Lajos p. praelatus, dr. Sinkó István c. apát, dr. Molnár Ignác c. 5049. sz. Papi nyugdij­közgyülés jegyző­könyve.

Next

/
Thumbnails
Contents