A Győri Püspökség Körlevelei, 1917

Tartalomjegyzék

XVI. VENERABILIBUS FRATRIBUS ET DILECTIS FILIIS PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS ALIISQUE ORDINARIIS AC PRAETEREA CATHOLICARUM STUDIORUM UNIVERSITATUM AC SEMINARIORUM DOC­TORIBUS ATQUE AUDITORIBUS BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Nr. 5044 Novus Codex iuris S. canonici. Pro vide n t i s sima Mater Ecclesia, ita a Conditore Christo constituta, ut omnibus instrukta esset notis quae cuilibet perfe­ctae societati congruunt, inde a suis pri­mordiis, cum, Dominico obsequens man­dato, docere ac regere omnes gentes ince­pit, aggressa est iam tum sacri ordinis viarum cliristianaeque plebis disciplinam (latisHegil)us moderari ac tueri. Procedente autem tempore, praeser­tim cum se in libertatem vindicavit et per maiora in dies incrementa latius ubique est propagata, ius ferendarum legum pro­prium ac nátháim evolvere atque expli­care nunquam destitit, multiplici ac varia decretorum copia per Romanos Pontifi­ces et Oecumenicas Synodos, pro re ac tempore, promulgata. Hisce vero legibus praeceptisque tum cleri populique Chri­stiani consuluit regimini sapienter, tum ipsam, ut historia testatur, rei publicae utilitatem civilemque cultum mirifice pro­vexit. Neque enim solum barbararum gen­j tium leges curavit Ecclesia abrogandas fe­rosque earum mores ad humaniLatem in- forpiandos, sed ipsum quoque Romano­rum ius, insigne veteris sapientiae monu­mentum, ' quod »ratio scripta« est merito nuncupatum, divini luminis auxilio freta, temperavit correctumque Christiane per­fecit, usque adeo ut, instituto rectius ac passim expolito privato et publico genere vivendi, sive aetate media sive recentiore materiam legibus condendis satis amplam paraverit. Verum enimvero, quod ipse fel. rec. Decessor Noster Pius X., Motupropio »Ar- duum sane«, d. XVI. Kai. Apr. a MCMIV. edito, sapienter advertit, temporum con­ditionibus hominumque necessitatibus, prout rerum natura fert, immutatis, ius canonicum iam suum finem haud expe­dite persequi omni ex parte visum est. Saeculorum enim decursu, leges quamplu- rimae prodierant, quarum nonnullae aut suprema Ecclesiae auctoritate abrogatae *

Next

/
Thumbnails
Contents