A Győri Püspökség Körlevelei, 1917
Tartalomjegyzék
116 sunt aut ipsae obsoleverunt; nunnullae vero aut pro conditione temporum difficiles ad exsequendum, auL communi omnium bono minus in praesenti utiles mi- nusve opportunae evaserunt. Accedit etiam, quod leges canonicae ita numero creverant, tam disiunctae dispersaeque vagabantur, ut satis multae peritissimos ipsos, nedum vulgus, laterent. Quibus de causis, idem fel. rec. Decessor Noster, statim ac Pontifiqatum suscepit, secum ipse reputans quanto foret usui, ad disciplinam ecclesiasticam restituendam firmandam, si gravibus illis, quae supra enarravimus, incommodis, sollicite mederetur, consilium iniit universas Ecclesiae leges, ad haec usque tempora editas, lucido ordine digestas in unum colligendi; amotis inde quae abrogatae iam essent aut obsoletae; aliis, ubi opus esset, ad nostros praesentes mores opportunius accomodatis;1 aliis etiam, si quando ne- cesse esse aut expedire videretur, ex novo constitutis. Rem sane perarduam post maturam deliberationem aggressus, cum sacrorum Antistites, »quos Spiritus Sanctus posuit regere Ecclesiam Dei«, eadem super re consulere, eorum que mentes plane cognoscere omnino oportere iudicasset, primum omnium id curavit ac voluit, ut Cardinalis a Publicis Ecclesiae Negotiis, datis litteris ad VV. FE. singulos Catholici Orbis Archiepiscopos, iisdem committeret ut «auditis Suffraganeis suis aliiisque, si qui essent, Ordinariis qui Synodo Provinciali interessé deberent, quamprimum huic Sanctae Sedi paucis referrent, an et quaenam in vigenti iure canonico, sua eo- rumque sententia, immutatione vel emendatione aliqua prae ceteris indigerent.«2 Postea, compluribus viris disciplinae * Cf. Motu-proprio „Arduum sane". — a Cf. Epistolam „Pergratum mihi* die 25. Martii 1904. canonum peritissimis sive ex Urbie Roma sive variis e nationibus in consortium laborum accitis, mandatum dedit dilecto filio Nostro Petro S. R. E. Cardinali Ga- sparri, tum Archiepiscopo Caesariensi, ut Consul lorum operam dirigeret, perficeret, ac si opus esset, suppleret. Coelum deinde, sive, ut aiunt Commissionem S. R. E. Cardinalium constituit, in eamque cooptavit Cardinales Dominicum Ferrata, Casimi- rum Genriari, Renjaminum Cavicchioni, Joseph Calasanctium Vives y Tuto et Felicem Cavagnis, qui, referente eodem dilecto filio Nostro Petro S. R. E. Cardinali Gasparri, paratos canones diligenter perpenderent eosque, iudicio suo, immutarent, emendarent, expolirent.1 Cum autem quinque ii Viri, alius ex alio, obiissent, in eorum locum suffecti sunt dilecti filii Nostri S. R. E. Cardinales Vincendus Van- nutelli, Caietanus De Lai, Sebastianus Martinéin, Rasilius Pompili, Caietanus Risleti, Gulielmus VanRossum, Philippus Giustini et Michael Lega, qui mandatum sibi negotium egregie expleverunt. Postremo, prudentiam auctoritatemque cunctorum in Episcopatu venerabilium Fratrum iterum exquirens, ad ipsos itemque ad omnes regularium Ordinum Praelatos, quotquot ad Oecumenicum Concilium legitime vocari solent, novi Codicis iam digesti et adornati, antequam promulgaretur, singula ad singulos exemplaria mitti iussit, ut suas quisque animadversiones in paratos canones libere patefacerent.2 Verum, cum interea immortalis memoriae Decessor Noster, complorante Catholico Őrbe universo, de vita decessisset, id contigit Nobis, Pontificatum secreto Deo consilio ineuntibus, ut Ecclesiae No1 Cf. Motu-proprio „Arduum sane". — * Cf. Epistolam „De mandato" die 20. Martii 1912.