A Győri Püspökség Körlevelei, 1917
Tartalomjegyzék
104 tactus est, edidit illam Apostolo dignam vocem: Domine, quid me vis facere?1 Nam promiscua illi statim coeperunt esse pro Christo, sicut perpetuo fuerunt postea, la- boi-are et quiescere, egere et abundare, laudari et contemni, vivere et mori. Non est dubium quin ideo in apostolatu tan- tum profecerit, quod se Dei voluntati pleno cum obsequio permisit. Quare similiter ante omnia obsequatur Deo quisquis praedicator ad salutem animarum nititur; ut nihil quidquam sit sollicitus quos auditores, quem successum, quos fructus habiturus sit: denique ut Deum dumtaxat,non se respici at. Hoc autem tantum Deo obsequendi studium animum postulat adeo comparatum ad patiendum, ut nullum fugiat laboris molestiaeque genus. Quod alterum in Paulo fuit insigne. Nam, cum de eo dixisset Dominus: Ego ostendam illi, quanta pporteat eum pro nomine meo pati,2 ipse deinde aerumnas omnes tanta cum voluntate complexus est ut scriberet: Superati undo gaudio in omni tribulatione nostra.3 lam vero haec laboris tolerantia in praedicatore si emineat, cum quicquid humani in eo sit, abstergeat, ac Dei gratiam ei ad fructum ferendum conciliet, tum incredibile est quam eius operam Christiano populo commendet. Contra, parum ad permovendos animos ii possunt, qui quocumque venerint, ibi commoditates vitae plus aequo consectantur1, iac dum sujas conciones habeant, nihil aliud fere attingunt ministerii sacri, ut appareat plus eos propriae servire valetudini, quam animarum utilitati. Tertio denique loco spiritum orationis qui dicitur, necessarium praedicatori esse intelligimus ex Apostolo; qui ut primum 1 Act., 9, 6. — 2 Ibid., 9, 16. — * 2 Cor., 7, 4. vocatus est ad apostolatum, Deo supplex esse instituit: Ecce enim orat.1 Etenim non copiose dicendo nec subtiliter disserendo aut vehementer perorando salus quaeritur animarum: qui hic consistat praedicator nihil est nisi aes sonans aut cymbalum tiriniens.2 Id quo fit ut vigeant humana verba mirificeque valeant ad salutem, divina est gratia: Deus incrementum dedit.3 Dei autem gratia non studio et arte comparatur, sed precibus impetratur. Quare qui parum aut nihil orationi est deditus, frustra in praedicatione operam curamque consumit, cum coram Deo nec sibi nec audientibus quicquam proficiat. Itaque, paucis concludentes quae hacLenus diximus, his Petri Damiani verbis utamur: «Praedicatori duo sunt permaxime necessaria, videlicet ut sententiis doctrinae spiritualis exuberet, et religiosae vitae s23lendore coruscet. Quod si sacerdos quispiam lad utrum que Inon 'sufficit, ut et vita clarus et doctrinae facultate sit profluus; melior est vita procul dubio quam doctrina ... Plus valet vitae claritas ad exemplum, quam eloquentia vel urbanitas accurata sermonum... Necesse est ut sacerdos, qui praedicationis officio fungitur, et doctrinae spiritualis imbribus pluat, et religiosae vitae radiis splendeat : instar illius Angeli, qui natum Dominum pastoribus nuntians, et splendore claritatis emicuit,' et quod evangelizare venerat, verbis expressit.«4 Sed, ut ad Paulum redeamus, tsi quaerimus quibus de rebus consuevisset praedicando agere, ipse sic omnia complectitur: Non enim indicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.5 Efficere ut Iesum Chri‘Act., 9,11.— * 1 Cor., 13,1.— »Ibid., 3, 6.-‘Epp. lib. I, Ep. I. ad Cinthium Urbis Praef - 1 I. Cor., 2, 2.