A Győri Püspökség Körlevelei, 1917

Tartalomjegyzék

105 sium homines magis magisque cognosce­rent et quidem cognitione quae ad viven­dum, non modo ad credendum, pertine­ret, hoc est quod omni apostoliéi pectoris contentione laboravit. Itaque Christi dog­mata et praecepta omnia vel severiora sic tradebat ut nihil nec reticeret nec molli­ret, de humilitate, de abnegatione sui, de caslit ate, de rerum humanarum contemptu, de obedientia, de venia inimicis danda, de similibus. Nec vero timide illa denuntia­bat: inter Deum et Belial eligendum esse cui serviatur, utrique non posse; omnes, ut e vivis excesserint, tremendum ma­nere iudicium; cum Deo non licere tran­sigi; aut vitam aeternam sperandam, si universae obtemperetur legi, aut, si cupi­ditatibus indulgendo deseratur officium, ignem aeternum esse exspectandum. Ne­que enim Praedicator veritatis unquam putavit abstinendum ab huiusmodi argu­mentis propterea quia, ob corruptionem temporum, nimis dura viderentur iis, ad quos loquebatur. — Apparet igitur quam non probandi si:nt ii praedicatores, qui quaedam Christianae doctrinae capita, ne fastidio sint audientibus, noin audent at­tingere. Num medicus quisquam inutilia remedia dabit aegrotanti, quia is ah uti­libus abhorreat? Ceterum inde probabitur oratoris virtus et facultas, si, quae ingrata sunt, ea grata dicendo reddiderit. Quae autem tractanda susceperat, quo modo Apostolus explicabat? Non in per­suasibilibus humanae sapientiae verbis.1 Quanti refert, venerabiles Fratres, hoc omnibus esse exploratissimum, cum vide­mus non paucos e sacris contionatoribus ita dicere ut Scripturas Sanctas, Patres Doctoresque Ecclesiae, theologiae sacrae argumenta praetermittant; nihil fere nisi 1 Ibid., 2, 4. rationem loquantur. Perperam profecto: neque enim in ordine supernaturali hu­manis tantum adminiculis quidquam pro­ficitur. — At illud opponitur: praedica­tori qui quae divinitus revelata sunt, ur­geat, non haberi fidem. — Itane vero? Sit sane apud acatholicos: quamquam cum Graeci sapientiam, nimirum huius saeculi, quaererent, Apostolus tamen eis Christum crucifixum praedicabat.1 Quod si oculos convertamus ad gentes catholicas, in his ii qui alieni sunt a nobis, fere Fidei radi­cem retinent: mentem enim obcaecanlur eo quod animi corrumpuntur. Postremo qua mente praedicabat Pau­lus? Non ut hominibus, sed ut Christo pla­ceret: Si hominibus placerem, Christi ser- <uu's non essem.2 Cum animum gereret in­censum caritate Christi, nihil quaerebat praeter Christi glloriam. O utinam qui in verbi ministerio elaborant, omnes vere Iesum Christum diligant; utinam possint illa usurpare Pauli: Propter quem (Iesum Christum) omnia detrimentum feci;3 et Mihi vivere Christus est.4 Tantum qui amore ardent, ceteros inflammare sciunt. Quare S. Bernardus ita praedicatorem ad­monet : »Si sapis, concham te exhibebis et non canalem«;5 hoc est: quod dicis, eo ple­nus ipse esto, et ne salis habeas in alios transfundere. »Verum, ut idem Doctor ad­dit, canales hodie -in Ecclesia multos habe­mus, conchas vero perpaucas !«6 Hoc ne eveniat in posterum, vobis omni ope atque opera enitendum est, ve­nerabiles Fratres: quorum est et indignos repellendo, et idoneos eligendo, confor­mando, moderando, efficere ut praedica­tores, qui sint secundum Dei cor, iain plu­rimi exsistant. — Respiciat autem miseri­cors gregem suum Pastor aeternus, Iesus 1 1 Cor., 1, 22, 23. - * Gal., 1, 10. — * Philip., 3, 8. — * Ibid., 1, 21. — 6 In Cant. serm. 18. — 8 Ibid.

Next

/
Thumbnails
Contents