A Győri Püspökség Körlevelei, 1917
Tartalomjegyzék
103 quae ab eorum plerisque usurpatur volubilitas tanta verborum, qua obtundant quidem aures et admirationem moveant audientibus, sed nihil his boni afferant quod domum reportent. Iam vero mirum quantum praedicatores isti opinione falluntur. Habeant licet quem tanto cum labore nec sine sacrilegio petunt plausum imperitorum: num pretium est operae, quando simul subeunda eis est prudentium omnium vituperatio et, quod est maius, formidandum Christi severissimum iudioium? Quamquam, venerabiles Fratres,unice plausus quaerere praedicando non omnium est qui a regula normaque aberrant. Plerumque lmiusmodi significationes qui capiant, ideo captant ut eas ad aliud assequendum dirigant vel minus honestum. Nam, oblivioni dantes illud Gregorii: »Non praedicat sacerdos ut comedat, sed ideo ut praedicet, manducare debet»1 haud ita rari sunt qui, cum ad alia munera, quibus decenter alerentur, non se factos esse inlelligerent, ad praedicationem se contulerunt, non ministerii sanctissimi rite exercendi, verum quaestus faciendi causa. Videmus igitur curas omnes istorum minime conversas esse ad quaerendum ubi maior sperari possit fructus animarum, sed ubi plus conficiatur pilaedicando lucri. Iam vero, cum ab bis nihil exspectare liceat Ecclesiae, nisi damnum et dedecus, summopere vobis, venerabiles Fratres, est vigilandum, ut, si quem inveneritis praedicatione ad suam gloriam vel ad quaestum abuti, eum sine cunctatione amoveatis ab officio praedicandi. Nam qui rem tam sanctam polluere non veretur tanta perversitate propositi, non sane dubitabit ad omnes indignitates descendere, ignominiae labem aspergens non sibi tantum, sed ipsi etiam sacro muneri, quod tam prave administrat. Eadem autem erit adhibenda severitas in eos epii quo decet modo non praedicent, propterea quod ea neglexerint, quae ad recte hoc ministerium obeundum necessario requiruntur. Haec vero quae sint, docet exemplo suo is qui ab Ecclesia cognominatus est Praedicator acritatis, Paulus Apostolus: cuius similes praedicatores utinam, Dei miserentis beneficio, multo plures habeamus. Primum igitur quod discimus a Paulo hoc est, quam bene paratus et instructus ad praedicandum venerit. Neque vero hic loquimur de doctrinae studiis in quibus, Gamaliele magistro, diligenter versatus erat. Scientia enim in eo per revelationem infusa, obscurabat ac paene obruebat eam quam ipse sibi comparaverat: quamquam hanc quoque non parum ei profuisse ex cius Epistolis apparet. Prorsus necessaria est praedicatori scientia, ut diximus, cuius quidem luce qui caret, facile labitur, ex Concilii Lateranensis IV. Verissima sententia: «Ignorantia est mater cunctorum errorum.» Non tamen de qualibet rerum scientia volumus intelligS, sed de ea scilicet quae propria est sacerdotis, quaeque, uL in pauca conferamus rem, cognitione sui, Dei, et officiorum continetur: sui, in- quimus, ut suas quisque utilitates omittat; Dei, ut omnes ad eum et cognoscendum et diligendum adducat; officiorum, ut ea servet et servari praecipiat. Ceterarum rerum scientia, ista si desit, inflat nec quic- quam prodest. Illud potius videamus, qualis in Apostolo praeparatio fuerit animi. Qua quidem in re tria sunt maxime consideranda. Primum ut se totum Paulus divinae voluntati dediderit. Vixdum enim, cum iter faceret Damascum, Iesu Domini virtute 1 In I Regum, lib. III.