A Győri Püspökség Körlevelei, 1917
Tartalomjegyzék
102 progredi ad explicandum quem sacrae praedicationis et finem et modum esse oporteat, supervacaneum potest videri. Nam si ad eam, quam memoravimus, regulam sacrorum oratorum delectus exigatur, quid est dubii quin, congruis ornati virtutibus, dignam in praedicando et causam sibi proponant et rationem teneant? Sed tamen prodest liaec duo illustrare capita, ut eo melius appareat, quare interdum boni praedicatoris forma in nonnullis desideretur. Quid praedicatoribus debeat in suscepto munere exsequendo esse propositum, licet intelligere ex eo quod ii possunt ac debent de se idem, quod Paulus, affirmare: Pro Christo legatione fungimur.1 Si autem legali sunt Christi, illud ipsum velle debent in legatione peragenda quod Christus voluit in danda; immo quod ipse, dum vixit in terris, sihi proposuit. Neque enim Apostoli, et praedicatores post Apostolos, alio missi sunt atque Christus: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.2 Scimus autem cuius rei gratia Christus de caelo descenderit: aperte enim declaravit: Eg\o ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati3 Ego veni, ut vitam habeantA Utrumque igitur persequantur oportet qui sacrae praedicationi dant operam, id est, ut traditae a Deo veritatis diffundant lumen et ut in iis qui audiunt, supernatu- ralem excitent alantque vitam; brevi, ut animarum quaerendo salutem, Dei promoveant gloriam. Quare, sicut perperam appelletur medicus, qui medicinam non faciat, vel alicuius artis doctor qui eam non doceat artem, sic qui praedicando non curat ad pleniorem Dei cognitionem et ad aeternae salutis viam homines ad1 2 Cor., 5, 20. - 1 Ioan., 20, 21. — * Ibid., 18, 37. — * Ibid., 10, 10. ducere, cum declamatorem vaniloquum appellari licet, praedicatorem evanglelicum non licet. Atque utinam luiiusmodi declamatores nulli sint! — Quid vero est quo ducuntur maxime? Alii quidem inanis gloriae cupiditate: cui scilicet ut satisfaciant: «Student magis alta quam apta dicere, facientes apud infirmas intelligtentias miraculum sui, non ipsorum salutem operantes. Erubescunt humilia et plana dicere, ne sola haec scisse videantur... Erubescunt lactare parvulos.<d Cumque Iesus Dominus ex humilitate auditorum ostenderet se eum esse qui exspectabatur: Pauperes evangelizantur,2 quid non moliuntur isti, ut ex urbium celebritate atque ex primariorum dignitate templorum commendationem suis sermonibus acquirant? Quoniam autem in rebus a Deo revelatis quaedam sunt quibus corruptae humanae naturae perterreatur infirmitas, quaeque oh eam causam accomodatae non sunt ad evocandam multitudinem, ab iis caute se abstinent eaque tractant in quibus, si loci rationem excipias, nihil est sacrum. Ac non raro contingit ut in media pertracta- lione rerum aeternarum labantur ad politica, praesertim si quid eius generis animos audentium vehementer teneat occupatos. Omnino unum hoc iis esse studium videtur, placere audientibus eiusque morem glerere quos Paulus prurientes auribus3 dicit. Hinc ille gestus hon sedatus et iglravis, sed qualis in scaena aut in concione populari solet agi; hinc illae vocis vel [remissiones molliores, vel contentiones tragicae; hinc illud orationis genus proprium ephemeridum; hinc sententiarum illa copia ab impiorum et acatholicorum petita scriptis, non a divinis Litteris, non a Sanctis Patribus; hinc denique illa et, 1 Gillebertus Ab., In Cant. Canticor. serm. XXVII, 2. —• * Matth., 11, 5. - * 2 Tim., 4, 3.