A Győri Püspökség Körlevelei, 1917
Tartalomjegyzék
101 suggesta templorum, tamquam ad palaestram in qua quivis suo arbitratu sese exerceat. Itaque ut iam de medio tollatur tanta perversitas, vestrum est, venerabiles Fratres, providere; et quoniam de pabulo vestris gregibus praebito reddenda Deo Ecclesiaeque a vobis ratio est, ne sinite ut quis, iniussu vestro, in ovile se inferat, et oves Christi ad suum arbitrium pascat. Nemo igitur in dioecesibus jvestris, nisi vocatus probatusque a vobis, iam nunc sacras conciones habeat. Hic veho summa cum vigilantia attendatis volumus quibus munus tam sanctum demandetis. Qua in re Episcopis hoc tantum, Concilii Tridentini decreto, permittitur ut idoneos eligant, id est qui possint officium praedicationis salubriter exsequi. Salubriter, dictum est — notate Verbum quo rei continetur norma — non eloquenter, non cum plausu audientium, verum cum animarum fructu, ,ad quem, tamquam finem, divini verbi administratio pertinet. Quod si pressius definiri a Nobis cupitis quos reapse habeatis idoneos, eos dicimus in quibus divinae vocationis argumenta reperietis. Nam quod requiritur ut quis ad sacerdotium admittatur: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo;1 idem opus est ut quis ad praedicandum habilis aptusque iudicetur. Quae quidem vocatio haud difficile deprehenditur. Christus enim, Dominus et Magister Noster, cum in eo esset ut in caelum ad- scenderet, nequaquam dixit Apostolis ut illico, diversi abeuntes, praedicare inciperent: Sedete, inquit, in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.2 Hoc igitur erit indicio quempiam divinitus ad id muneris vocari, si is virtute ex alto sit indutus. Quod cuiusmodi sit, licet ex iis colligere, venerabiles Fratres, quae in Aposto1 Hebr., 5, 4. — * Luc., 24, 49. lis, statim ut virtutem desuper acceperint, scimus evenisse. Ubi enim in eos Spiritus Sanctus descendit — ne mirifica, quibus aucti sunt, charismata attingamus — ex rudibus infirmisque hominibus docti perfectique eveserunt. Sit igitur sacerdos quispiam congruenti tum scientia tum virtute praeditus — modo ei dona naturae suppetant quae necessaria sunt ne tentetur Deus — recte ad praedicationem vocatus videbitur, neque erit cur ab Episcopo ad hoc munus non possit assumi. Quod ipsum vult Tridentina Synodus, cum edicit, ne quos Episcopus praedicare sinat qui non sint moribus et doctrina probati.1 Itaque Episcopi est eos, quibus praedicandi munus deferre cogitat, diu multumque experiri ut quae quantaque sit eoruin et doctrinae copia et vitae sanctimonia cognoscat. Qui si remisse negligenterque se gesserit, is profecto in re gravissima deliquerit, et in eius caput culpa recidet vel errorum quos imperitus praedicator fuderit, vel offensionis malique exempli quod improbus dederit. Quo autem faciliores in hoc vestras, venerabiles Fratres, reddamus partes, volumus ut qui praedicandi potestatem petunt, non secus ac qui confessiones peccatorum excipiendi, de eorum moribus et eruditione posthac duplex severumque fiat iudicium. Quisquis igitur in alterutro mancus et claudicans repertus sit, nullo rei cuiusquam respectu, repellatur ab eius- modi munere cui non esse euin idoneum constiterit. Postulat id vestra ipsorum dignitas, quorum vices a praedicatoribus geruntur, ut diximus; flagitat Ecclesiae sanctae utilitas, quandoquidem sal terrae et lux murtdi esse;2 si quis alius, is debet qui in verbi ministerio versatur. His probe consideratis rdbus, ultra 1 Loc. cit. — * Matth., 5, 13, 14.