A Győri Püspökség Körlevelei, 1917

Tartalomjegyzék

100 vérit deplorandum esse quod eis malis a ministris verbi non satis afferatur medi­cinae. Numquid sermo Dei talis esse de­siit, qualis ab Apostolo dicebatur, vivus et efficax et penetrabilior omni gladio an- cipiti? Vitio certe tribuendum est mini­strorum qui non tractant, quemadmodum oportet, hunc gladium, si is non omnibus locis vim suam exerceat. Neque enim dici potest melioribus, quam nos, temporibus Apostolos usos esse, quasi tum aut plus esset docilitatis ad Evangélium aut minus contra divinam legem contumaciae. Omnino igitur, quod Nos apostoliéi officii conscientia admonet duorumque proximorum Decessorum exemplum hor­tatur, (lmc,summo studio, pro rei gravitate, incumbendum Nobis esse intelligimus, ut praedicationem divini verbi ad eam nor­mam, ad quam Christi Domini iussu Ec­clesiaeque statutis dirigenda est, ubique revocemus. Principio, venerabiles Fratres, quae­ramus oportet, quas ob causas in hoc ge­nere de via declinetur. Iam istae causae ad tres redire videntur: aut is ad prae­dicandum assumitur qui non debet; aut id muneris non eo exercetur consilio quo debet; aut non eo modo quo oportet. Etenim praediactionis munus, ex Tri- dentinae Synodi doctrina, Episcoporum praecipuum est.1 Apostoli quidem, quo­rum in locum successere Episcopi, hoc maxime suarum partium esse duxerunt. Ita Paulus: Non enim misit me Christus baptizare, sed evangetizare.2 Ceterorum autem Apostolorum ea fuit sententia: Non est aequum nos derelinquete Verbum Dei, et ministhare mensis.3 Etsi autem pro­prium id est Episcoporum, tamen, quo­niam variis distenti curis in suarum gu­1 Sess. XXIV., De Ref., c. IV. — 81. Cor., 1, 17. ­‘ Act., 6, 2. bernatione ecclesiarum, nec semper nec usque quaque ipsi per se possunt, necesse est etiam per alios huic officio satisfa­ciant. Quare in hoc munere quicumque praeter Episcopos versantur, dubitandum non est quin, episcopali fungentes officio, versentur. — Haec igitur prima lex san­ciatur, tut munus praedicationis sua sponte suscipere liceat nemini; sed ad illud exse­quendum cuivis opus sit missione legitima, quae, nisi ab Episcopo, dari non potest: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur?1 Missi sunt enim Apostoli et ab Eo missi qui summus est Pastor et Episcopus ani­marum nostrarum;2 missi septuaginta duo illi discipuli; ipseque Paulus, quamvis constitutus iam a Christo vas electionis ut nomen eius coram gentibus et regibus por­taret,3 tum demum iniit apostolatumquum seniores, Spiritus Sancti mandato Segre­giate mihi Saulum in opus (Evangelii) ;4 obtemperantes, eum cum impositione ma­nuum dimisissent. Id quod primis Eccle­siae temporibus perpetuo usitatum est. Omnes enim, vel qui in sacerdotum or­dine eminebant, ut Origenes, et qui postea ad episcopatum evecti sunt, ut Cyrillus Hierosolymitanus, ut Ioannes Chrvsosto- mus, ut Augustinus ceterique Doctores Ec­clesiae veteres, sese ex sui quisque Epi­scopi auctoritate ad praedicandum contu­lerunt. Nunc vero, venerabiles Fratres, longte aliud venisse in consuetudinem videtur. E sacris oratoribus non ita pauci sunt in quos apte cadere illud dixeris quod queri­tur Dominus apud Ieremiam: Non mitte­bam prophetas, et ipsi currebunt.5 Nam cuicumque vel ex ingenii indole vel aliis quibusvis de causis ministerium verbi su­scipere libuerit, facile ei patet aditus ad 1 Rom., 10, 15. — * 1 Petr., 2, 25. — 8 Act., 9 15. — * Act., 13, 2. — 6 Ierem., 23, 21.

Next

/
Thumbnails
Contents