A Győri Püspökség Körlevelei, 1917

Tartalomjegyzék

99 XV. AD PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS, PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES. BENEDICTUS PP. XV. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Nr. 4244 Litterae Encyclicae de Prae­dicatione Divini Verbi. Humani gteneris Redemptionem lesus Christus in ara Crucis moriendo cum con- summasset, vellelque adducere homines ut, suis praeceptis obtemperando, compo­tes fierent aeternae vitae, nojn alia usus est via quam suorum voce praeconum qui, quae ad salutem credenda facienda que es­sent, hominum universitati denuntiarent. Placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.1 Elegit igitur Apo­stolos, quibus cum per Spiritum Sanctum dona infudisset tanto muneri consentanea, Punies, inquit, in mundum universum praedicate Evangélium.2 Quae quidem praedicatio faciem orbis terrae renovavit. Nam si fides Christiana mentes hominum a multiplici errore ad veritatem, animos­que a sordibus vitiorum ad omnium vir­tutum excellentiam convertit, profecto ipsius praedicationis ope convertit: Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.3 Quapropter, quoniam, Dei nutu, iisdem causis quibus procreatae sunt, res 1 1 Cor., 1, 21. — * Mare., 16, 15. — * Rom. 10, 17. conservantur, patet praedicationem Chri­stianae sapientiae ad continuandum aeter­nae salutis opus divinitus adhiberi; et eam in maximis gravissimisque rebus iure numerari: in quam propterea curae cogi­tationesque a Nobis praecipuae conferen­dae sunt, maxime si aliqua ex parte, a nativa integritate, cum suae efficacitatis detrimento, deficere videatur. Id enimvero est, venerabiles Fratres, quod ad ceteras miserias horum tempo­rum quibus Nos ante alios sollicitamur, accedit. Etenim, si circumspiciamus quam multi sint qui verbo Dei praedicando dant operam, tanta occurret copia, quanta for­tasse numquam fuit antea. Si autem consi­deremus, quo loco sint publice ac priva- tim mores atque instituta populorum, cre­scit in dies vulgo rerum quae supra natu­ram sunt, despicientia et oblivio; sensim a chrislianae virtutis severitate disceditur, maioresque ad probrosam ethnicorum vi­tam quotidie regressus fiunt. Horum quidem malorum variae sunt mUltiplicesquc causae: nemo tamen nega-

Next

/
Thumbnails
Contents