A Győri Püspökség Körlevelei, 1916

Tartalomjegyzék

51 VI. Nr. 2009 De stipe pro Nigri- tis corro­ganda in Epiphania Domini. Ad Paulinum Petrum S. R. E. Card. Andrieu, Archiepiscopum Burdigalensem, de stipe pro Nigritis corroganda in Epi­phania Domini. Dilecte Fili Noster, salutem et aposto- licam benedictionem. — Quoniam africa- narum Galliae possessionum urbs ista florentissima, quae tui honoris sedes est, praecipuum et celeberrimum tamquam emporium habetur, ideo, quum misera et abiecta nigritarum condicio Nobis pro apostolico officio magnae sit curae, ad te; dilecte Fili Noster, has litteras mittimus ut iis relevandis, quantum Nobis licet, operam demus. Vix est cur de probroso servorum commercio removendo hic plura perscribamus. Constat enim quantum in hac causa inde ab initio Ecclesia Dei gesserit, tum in omnibus hominibus eam- dem inesse personae dignitatem eosque pari omnes iure esse affirmando, tum ad mancipiorum manumissionem in spem caelestium bonorum cohortando, tum etiam proprias religiosorum familias vindicandis in libertatem servis instituendo. Attamen dolendum est tam foedam turpitudinis labem et maculam, quamquam magna ex parte iam sublatam, residere etiam nunc in humanae societatis corpore: quam- obrem omnino decet praeclara huius Apos- tolicae Sedis erga homines promerita in hoc etiam genere studiose Nos persequi. Itaque peropportunum Leonis XIII. decre­tum, Nos, ad exemplum Pii X. f. r., confirmantes, quotannis, in festo Epi­phaniae Domini, ubicumque sacra publice celebrentur, stipem redimendis nigritis corrogari volumus. Id autem eo magis urgendum arbitramur, quia satis uberes iam percepti fructus spem bonam afferunt fore ut aliquando id quod tantopere ad causam humanitatis interest, assequamur. Optatam diem maturet, precamur, Libe­rator humani generis Iesus Christus, et omnes quicumque huc consilium, operam, rem contulerint, potioribus suis praemiis remuneretur. Quorum auspicem et bene­volentiae Nostrae testem, iis universis et singulis, primumque tibi, dilecte Fili noster apostolicam benedictionem pera­manter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die II. Februarii anno MCMXVI, Pontificatus Nostri secundo. Jaurini, die 7. Aprilis 1916. Cum nonnulli Episcopi supplices pre­ces Supremae Sancti Officii Congregationi exhibeant ad facultates pro haereticorum apostatarum reconciliatione obtinendas, Emi ac Rmi Dni Cardinales Inquisitores Generales, in consessu habito feria IV. i i Nr. 2010 Circa Faculta­tem Epi­scoporum in reconci­liandis haereticis

Next

/
Thumbnails
Contents