A Győri Püspökség Körlevelei, 1916
Tartalomjegyzék
52 vel apostatis. die 16. Febr. 1916., ad omne dubium hac super re amovendum, haec declaranda mandarunt: 1. Absolutio ab excommunicatione, qua quis ob haeresim vel apostasiam sit irretitus, in foro conscientiae impertienda, est speciali modo, secundum praescripta in Constitutione Apostolicae Sedis, Summo Pontifici reservata. 2. Si tamen crimen haeresis vel apostasiae ad forum externum auctoritatem habentis, aut per spontaneam confessionem vel alio quovis modo deductum fuerit, episcopus vel praelatus sua auctoritate ordinaria resipiscentem haereticum vel apostatam, praevia abiuratione iuridice peracta, aliisque servatis de iure servandis, in foro exteriori absolvere poterit. Absolutus autem in foro exteriori potest deinde absolvi a quolibet confessario in foro conscientiae absolutione sacramentali. Abiuratio vero iuridice peracta habetur cum fit coram ipso episcopo vel praelato, aut eorum delegato, et saltem duobus testibus. Datum Romae, ex aedibus Sancti Officii, 19. Febr. 1916. — L. f S. — Aloi- sius Castellano, S. R. et U. 1. Notarius. Jaurini, die 7. Aprilis 1916. Nr. 2011 De lampade coram Sanctissimo Sacramento. Instantibus pluribus Ordinariis locorum, in quibus ad nutriendam lampadem coram SSmo Sacramento ardentem, ob peculiares circumstantias, sive ordinarias sive extraordinarias, oleum olivarum non habetur vel ob gravem penuriam aut summum pretium, non absque magna difficultate, comparari potest, S. Rituum Congregatio, inhaerens decreto n. 3121, Plurium Dioecesium, d. d. 14. Junii 1864, aliisque subsequentibus declarationibus etiam re- centioribus, rescribendum censuit: „Inspectis circumstantiis enunciatis iisque perdurantibus, remmittendum prudentiae Ordinariorum, ut lampas, quae diu noctu- que collucere debet coram Sanctissimo Sacramento, nutriatur, in defectu olei olivarum, aliis oleis, quantum fieri potest, vegetalibus, aut cera apum pura vel mixta, et ultimo loco etiam luce electrica adhibita; si Sanctissimo placuerit." Quibus omnibus Sanctissimo Domino Nostro Benedicto Papae XV. per infra- scriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Pro-Praefectum relatis, Sanctitas Sua rescriptum eiusdem sacri Consilii ratum habens, quoad lampadem accensam ad SSmum Sacramentum debite honorandum praescriptam, in casibus et modis superius expositis, rem omnem prudenti iudicio Ordinariorum, cum facultatibus necessariis et opportunis, benigne remisit. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 23. Februarii 1916. A. Card Ep. Portuen. et S. Ruf., 5. R. C. Pro-Prae- fectus. — L. f S. — Alexander Verde, Secretorius. In nexu indulti die 18.-a mensis elapsi sub Nro 1646. emanati, vigore huius facultatis apostolicae etiam usum lucis electricae permitto durantibus peculiaribus circumstantiis modo vigentibus. Jaurini, die 7. Aprilis 1916. Quum ob praesens immane diuturnum- que bellum sacerdotos et sacri ministri, qui ad benedictionem et consecrationem sanctorum oleorum peragendam iuxta Pon- titicale Romanum requiruntur, utpote militiae addicti et obstricti ita deficiant, ut pauci tantum sacrae caeremoniae interessé possint, nonnulli sacrorum antistites SSmum Dominum nostrum Benedictum Papam XV. suppliciter exorarunt, ut in hisce circumstantiis a praescripto sacerdotum et sacroNr. 2012 De sacerdotum et sacrorum ministrorum numero in benedictione et consecratione sanctorum oleorum.