A Győri Püspökség Körlevelei, 1916

Tartalomjegyzék

43 V. Nr. 1645 Impedi­mentum clandesti- nitatis. Quum in nonnullis regionibus, Parochi a civili lege graviter prohibeantur quo­minus matrimonio assistant, nisi praemisso civili connubio, quod non semper prae­mitti potest, et tamen ad mala praeca­venda et pro bono animarum matrimo­nium celebrari expediat; quidam horum locorum Antistites a Sacra Congregatione de Disciplina Sacramentorum efflagitarunt: „An et quomodo his in adiunctis provi­dendum sit.“ Eadem Sacra Congregatio, in plenario Conventu habito die 28 curr. Januarii, re mature perpensa, respondendum cen- suit: „Recurratur in singulis casibus, ex­cepto casu periculi mortis, in quo quilibet sacerdos dispensare valeat etiam ab impe­dimento clandestinitatis, permittendo ut in relatis adiunctis matrimonium cum solis testibus valide et licite contrahatur. “ Expositam vero Emorum Patrum de­clarationem SSmus Dnus noster Bene­dictus PP. XV, in audientia concessa die 30 eiusdem mensis infrascripto huius Sacrae Congregationis Secretario, ratam habere et confirmare dignatus est, ac publici iuris fieri mandavit. Datum Romae, ex aedibus eiusdem Sacrae Congregationis, die 31. Januarii 1916. — L. f S. — Philippus Card. Giustini, Praefectus, f Aloisius Capo tosti, Ep. Thermen., Secretarius. Jaurini, die 18. Martii 1916. Quum oleum olivarum imo quale cunque oleum vegetabile ad lumen per petuum ante altare, in quo Eucharistia asservatur, de regula nutriendum in extra ordinariis hisce temporibus aut nullo mode aut sumptibus tantum cassae ecclesiae enor­miter imparibus acquiri possit, vigore decreti S. Congregationis Rituum ddate 9. Julii a 1864, cuius tenor: „Generatim utendum esse oleo olivarum ; ubi vero haberi nequeat, remittendum prudentiae Episcoporum, ut lampades nutriantur ex aliis oleis, quantum fieri possit, vegeta­bilibus" praesentibus permitto, ut ubi­cunque circumstantiae postulant, ad lumen perpetuum alendum qualecunque oleum vel cera imo omnibus his deficientibus petróleum adhiberi possit. Jaurini, die 18. Martii 1916. A magyar vöröskereszt-egyletnek abból a célból, hogy a mostani háborúban elő­állott föladatainak megfelelhessen és azo­kat a jövőben is alapszabályai szellemé­ben megoldhassa, elsősorban szervezett­ségét kell erősítenie s nevezetesen arra . Nr. 1646 . Lumen perpe- ‘ tuum. ) 1 > ! i 1647. sz. Vöröske­reszt fiók- egyletek és választ­mányok megalakí­tása ajánl- tatik.

Next

/
Thumbnails
Contents