A Győri Püspökség Körlevelei, 1915
Tartalomjegyzék
112 dis. Sanctissimus Dominus noster Benedictus Papa XV. per Constitutionem Apo- stolicam sub die 10 hujus mensis datam, et privilegium trium Missarum in die sollemnis Commemorationis defunctorum celebrandarum a Decessore suo fel. rec. Benedicto XIV. Hispaniae et Lusitaniae ditionibus elargitum, et ipsas tres Missas quas idem Pontifex cuilibet sacerdoti in iisdem regionibus praescripsit legendas, ad universam Ecclesiam benigne extendere dignatus est. Ut autem omnibus innotescant praedictae Missae, sacra Rituum Congregatio, de ipsius Sanctissimi Domini Nostri mandato, ita in praesenti Decreto eas describit: Prima Missa est, quae inscribitur in Missali Romano die Commemorationis omnium fidelium defunctorum. Altera, quae in eodem Missali habetur in anniversario defunctorum cum sequentia Dies irae et Orationibus ut infra: ORATIO. Deus, indulgentiarum Domine: da animabus famulorum1 famularumque tuarum refrigerii sedem, quietis beatitudinem, et luminis claritatem. Per Doniinum. SECRETA. Propitiare, Domine, supplicationibus nostris pro animabus famulorum famularumque tuarum, pro quibus libi offerimus sacrificium laudis: ut eas sanctorum tuorum consortio sociare digneris. Per Dominum. POSTCOMMUNIO. Praesta, quaesumus, Domine: ut animae famulorum fa- mularumquc tuarum, his purgatae sacrificiis, indulgentiam pariter et reqmem capiant sempiternam. Per Dominum. Tertia Missa quae legitur in Missis quotidianis cum sequentia Dies irae et Orationibus, ut infra: ORATIO. Deus, neniae largitor et humanae salutis amator, quaesumus clementiam tuam: ut animas famulorum famularumque tuarum, quae ex hoc saeculo transierunt, beata Maria sem per Virgine intercedente, cum omnibus sanctis tuis, ad perpetuae beatitudinis consortium perne ni re concedas. Per Dominum. SECRETA. Deus, cuius misericordiae non est numerus, suscipe propitius preces humilitatis nostrae: et animabus omnium fidelium defunctorum, quibus tui nominis dedisti confessionem, per haec sacramenta salutis nostrae cunctorum remissionem tribue peccatorum. Per Dominum. POSTCOMMUNIO. Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus: ut animae famulorum famularumque tuarum pro quibus hoc sacrificium laudis tuae obtulimus maiestati, per huius virtutem sacramenti, a peccatis omnibus expiatae, lucis perpetuae, te miserante, recipiant beatitudinem. Per Dominum. Servatis de caetero Rubricis nec non peculiaribus Ritibus Ordinum propriis. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 11. Augusti 1915. A Card. Vico, S. R. C. Pro-praefectus. L. f S. Alexander Verde, Secretarius. Textus missarum brevi tempore expedientur. Jaurini, die 22. Scpt. 1915. Sacrae Rituum Congregationi sequentes quaestiones pro opportuna solutione propositae fuerunt; nimirum: I. An Commemoratio de Anniversario electionis et consecrationis Episcopi in Missis lectis prohibeatur diebus infra octavas privilegialas, ritus semiduplicis? II. An dioeoesana lege prohiberi possit domorum benedictio diebus Sabbatum sanctum proxime praecedentibus, imo toto Nr. 5465 Commemoratio de Anniv. el. et cons. Episcopi et benedictio domorum.