A Győri Püspökség Körlevelei, 1915
Tartalomjegyzék
113 Nr. 5466 De parousia seu de secundo adventu Domini nostri Iesu Christi in epistolis sancti Pauli apostoli. tempore quadragesimali, ne talis benedictio a fidelibus ut paschalis aestimetur, et magna exinde confusio oriatur in populo ? Et sacra eadem Congregatio, audito specialis Commissionis suffragio, propositis quaestionibus ita respondendum cen- suit: Ad I. Negative. Ad II. In casu, affirmative iuxta decreta. Atque ita rescripsit et declaravit. Die 2. Julii 1915. A Card. Vico, S. R. C. Pro- Praefectus. L. f S. Alexander Verde, Secr. Jaurini, die 22. Sept. 1915. Propositis sequentibus dubiis Pontificia Commissio de Re Biblica i ita respondendum decrevit: I. Utrum ad solvendas difficultates, quae in epistolis sancti Pauli aliorumque Apostolorum occurrunt, ubi de»Parousia«, ut aiunt, seu de secundo adventu Domini nostri Iesu Christi sermo est, exegetae catholico permissum sit asserere, Apostolos, licet inspiratione Spiritus Sancti nullum doceant errorem, proprios nihilominus humanos sensus exprimere, quibus error vel deceptio subesse possit? Resp. Negative. II. Utrum prae oculis liabitis genuina muneris apostoliéi notione et indubia sancti Pauli fidelitate erga doctrinam Magistri; dogmate item catholico de inspiratione et inerrantia sacrarum Scripturarum, quo omne id quod hagiographus asserit, enuntiat, insinuat, retineri debet assertum, enuntiatum, insinuatum a Spiritu Sancto; perpensis quoque textibus epistolarum Apostoli, in se consideratis, modo loquendi ipsius Domini apprime consonis, affirmare oporteat, Apostolum Paulum in scriptis suis nihil omnino dixisse quod non perfecte concordet cum illa temporis Parousiae ignorantia, quam ipse Christus hominum esse proclamavit? Resp. Affirmative. III. Utrum attenta locutione graeca „rjpgí; oi £ővTrss oi írsptXsnuóy.svoi*; perpensa quoque expositione Patrum, imprimis sancti loannis Chrysoslomi, tum in patrio idiomate tum in epistolis Paulinis ver- satissimi, liceat tamquam longius petitam et solido fundamento destitutam reiicere interpretationem in scholis catholicis tra- ditionalem (ab ipsis quoque novatoribus saeculi XVI. retentam), quae verba sancti Pauli in cap. IV. epist. I. ad Thessaloni- censes, vv. 15—17., explicat quin ullo modo involvat affirmationem Parousiae tam proximae ut Apostolus seipsum suosque lectores adnumeret fidelibus illis, qui superstites ituri sunt obviam Christo? Resp. Negative. Die autem 18. lunii 1915., in audientia. in f rascripto Reverendissimo Consultori ab Actis benigne concessa, Sanctissimus Dominus Noster Benedictus PP. XV. praedicta responsa ruta habuit et publici luris fieri mandavit. Romae, die 18. Iunii 1915. Laurentius Janssens, 0. S. B. Abb. tit. Montis Blandini, Consultor ab Actis. Jaurini, die 22. Sept. 1915. •Szűz Mária havában, májusban vette kezdetét azon fényes győzelmek hosszú láncolata, melyek szeretett hazánk határairól a romlással fenyegető ellenségnek tömegeit visszavetették és mindnyájunk szivében megszilárdították azt a reményt, hogy a dúló világháborúban vitéz seregeink hűséges szövetségeseikkel együtt ki jogják vívni a végső diadalt. Ámde a győzelmes béke eljöttéig hős katonáinknak még emberfeletti küzdelmet 5467. sz. Szentség- imádás október II. vasárnapján.