A Győri Püspökség Körlevelei, 1915
Tartalomjegyzék
111 aetate florentium, immaturam in proelio mortem occumbere; quorum animabus expiandis etsi defutura non est propinquorum pietas, eam tamen necessitati parem quis dixerit? Quandoquidem vero communis omnium Pater divino consilio facti sumus, filios vita functos, Nobis carissimos et desideratissimos, volumus, paterna cum largitate, congesti e Christi Iesu meritis thesauri abunde participes efficere. Itaque, invocato caelestis Sapientiae lumine auditisque aliquot Patribus S. R. E. Cardinalibus e Sacris Congregationibus de disciplina Sacramentorum et Sacrorum Rituum, haec quae sequuntur in perpetuum statuimus. I. Liceat omnibus in Ecclesia universa Sacerdotibus, quo die agitur Sollemnis Commemoratio omnium fidelium defunctorum, ter sacrum facere; ea tamen lege, ut unam e tribus Missis cuicumque maluerint applicare et stipem percipere queant; teneantur vero, nulla stipe percepta, applicare alteram Missam in suffragium omnium fidelium defunctorum, tertiam ad mentem Summi Pontificis, quam satis superque declaravimus. II. Quod Decessor Noster Clemens XIII. Litteris die XIX. mensis Maii a. MDCCLXI. datis concessit, id est ut omnia altaria essent eo ipso Sollemnis Commemorationis die privilegiata, id, quatenus opus sit, auctoritate Nostra confirmamus. III. Tres Missae, de quibus supra diximus, sic legantur, quemadmodum fel. ree. Decessor Noster Benedictus XIV. pro Regnis Hispaniae et Lusitaniae praescripsit. Qui unam tantummodo Missam celebrare velit, eam legat quae in Missali inscribitur legenda in Commemoratione omnium fidelium defunctorum; eandem adhibeat qui Missam cum cantu celebraturus sit, facta ei potestate anticipandae alterius tertiae. IV. Sicubi acciderit, Ut Augustissimum Sacramentum sit expositum pro Oratione XL. Horarum, Missae de Requie, cum vestibus sacerdotalibus coloris violacei necessario dicendae (Decr. Gen. S. R. C. 3177—386L ad 4.,) ne celebrentur ad Altare Expositionis. Quod reliquum est, pro certo habemus fore, ut omnes catholici orbis Sacerdotes, quamquam sibi licebit die Sollemnis Commemorationis omnium fidelium defunctorum semel tantum litare, velint libenter studioseque insigni privilegio uti quod largiti sumus. Impense vero omnes Ecclesiae filios hortamur, ut, memores officii, quo erga fratres, Purgatorii igne cruciatos, non uno ex capite obligantur, frequentes eo die sacris, summa cum religione, intersint. Ita futurum certe est, ut, immensa refrigerationis unda ex tot salutaribus piaculis in Purgatorium defluente, frequentissimae quotannis defunctorum animae inter beatos triumphantis Ecclesiae caelites feliciter cooptentur. Quae autem hisce Apostolicis Litteris constituimus, eadem valida et firma perpetuo fore edicimus, non obstante quavis lege, antehac lata a Decessoribus Nostris, de Missis non iterandis. Datum Romae apud Sanctum Petrum die X. mensis Augusti anno MGMXV., Pontificatus Nostri primo. P. Card. Gasparri a Secretis Status. Loco f Plumbi. Ph. Card. Guistini S. C. de Sacramentis Praefectus. Visa M. Riggi, C. A., Not, URBIS et ORBIS decretum de tribus missis in die sollemnis Commemorationis omnium fidelium Defunctorum celebran-